De altero nomine fortasse non corrigendo

Eodem in libro, ubi “peripathetici” pro “peripatetici” legitur, pace eius typographi qui nomen peripatheticorum ad errata corrigenda religavit, suspicor etiam alium “errorem,” qui error esse dicitur, consulto potius quam casu esse admissum: De artis Apollineæ cultoribus quid dicam? mitto circumforeanos…

De verbo, quod est “undice”

Nuper quodam in carmine vocabulum invisum atque inauditum offendimus: Ad Ioannem Lerium Americanæ Historiæ Scriptorem Ignotas quondam et noſtro procul orbe remotas Gentes, monſtrosa Barbariéque feras Stridentéſque ſonos linguæ, ventréſque nefandos, Humanis ſaturos carnibus, ecce, refers. Credo equidem, Lerœe: Doces…