Cum de piratis Hugonotis et Hispanis militibus nuper multum, multum igitur de crudelibus caedibus urbibusque incensis, legeremus, placuit haec argumenta offendere Sebastiani Castelli, qui quamvis doctrinam Calvini plus minusve sequeretur, ab aliis Protestantibus et praecipue a Calvino ipso nonnullis in rebus dissentiebat. Hunc locum invenies in libello, qui Contra libellum Calvini in quo ostendere conatur hæreticos jure gladii coercendos esse inscribitur:
77
- Calvinus:
- Nunc videmus ut ad ferendam crucem, ad odia, probraque mundi subeunda paratos esse oporteat Evangelii ministros. Sicuti non aliis quam patientiæ armis dominus eos instruxit, et tamen jubeantur Reges pietatis doctrinam suo patricinio tueri.
- Vaticanus:
- Hominem occidere, non est doctrinam tueri, sed est hominem occidere. Cum Genevenses Servetum occiderunt, non doctrinam defenderunt, sed hominem occiderunt. Doctrinam tueri non est magistratus—quid gladio cum doctrina?—sed doctoris. Doctorem autem tueri est magistratus, sicut agricolam et fabrum et medicum et ceteros contra injuriam tueri. Itaque si Calvinum occidere Servetus voluisset, recte Calvinum defendisset magistratus. Sed cum rationibus et scriptis Servetus pugnaret, rationibus et scriptis repellendus erat.
Praecipue placet illud Doctrinam tueri non est magistratus sed doctoris
: quippe quod nos moneat de Gallorum lege laïcité dicta. Nec dissimilis videtur fuisse sententia Thomae Jeffersonis, qui leges tulit ne respublica in dicionem ecclesiasticorum concederetur.