Cum Iconoclastes mentionem fecisset illius “Ne plus ultra” sive “Nec plus ultra” (quod nonnulli negant antiquum esse sed ab Italis—Più oltre non si metta—Gallisque—Plus oultre—recentioribus esse inventum), in mentem venerunt verba Petri Savorgnani, quae in praefatione reperiuntur ad Ferdinandi Cortesii…