De illo “Ne plus ultra”

Cum Iconoclastes mentionem fecisset illius “Ne plus ultra” sive “Nec plus ultra” (quod nonnulli negant antiquum esse sed ab Italis—Più oltre non si metta—Gallisque—Plus oultre—recentioribus esse inventum), in mentem venerunt verba Petri Savorgnani, quae in praefatione reperiuntur ad Ferdinandi Cortesii epistolam secundam apposita:

Antiqui omnes cosmographi, Beatissime Pater, tam Graeci quam Latini, in describenda terrarum machina, a Fortunatis Insulis initium habuere, hincque, hoc est a solis occasu, ad ortum processere Sericam usque regionem et Sinarum populos, gradus longitudinis centum et octoginta continentes, et ii dimidiam tantum orbis partem descripsere bis nonaginta continentem partes, seu ut vocant gradus, reliquam vero orbis medietatem penitus intactam reliquere. Nec quid extra Herculis columnas, praeter Fortunatas Insulas et Hesperidum, contineretur retulere, nisi quae fabulis potius quam veritati essent consona, quamvis Athlantici Maris navigatio eisdem penitus ignota non existeret, potissimum Carthaginensibus maiori Aphricae portioni imperantibus perscrutata, cum etiam Insulae Æthiopici maris a Plinio describantur.

Nonne subtiliter et urbane scripsit Savorgnanus? Nescimus autem quid dicendum sit de hac sententia, quam sumpsimus ex alio commentario, qui docet illud “Ne plus ultra” e fontibus antiquis, sed per ambages, ortum esse:

Papers

Nam Savorgnanus illud “Nec quid extra Herculis columnas” scripsit anno 1524o, longe ante annum 1575um, nec sine difficultate credam Savorgnanum non in animo habuisse illud “Ne plus ultra” vel aliquid simile cum “Nec quid extra Herculis columnas” posuerit.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *