IMG 1529

Nonnumquam dubito an velim pergere litteras Latinas Graecasque colere: nam quae mihi studium movent, eadem fere omnibus aliis taedio sunt, nec volo ipse in studia incumbere quae videntur suscipienda non propter semet ipsos, sed ut lectores auditoresve oblectentur lasciviis argumentis et procacitate. Ut exempla tria afferam ex collegis professoribusque:

  • unus modo librum conscripsit de scortis Graecis;
  • altera vult περὶ τῶν ὀλίσβων Graecorum commentationem scribere qua ostendat utrum τὸ τῶν βαυβώνων πόσθιον, sive praeputium, coriaceum fuerit et moveri potuerit, an ligneum atque immobile;
  • tertia modo acroasin habuit de Aristotele, cuius κάθαρσιν tragicam explicaret indoctis esse τὰ τῶν γυναικῶν καταμήνια, doctis autem ἐκσπερματίζειν sive more magis masculino ἔλεον καὶ φόβον excutere.

Haec omnia studia confitemur quodammodo digna et persequenda esse, quippe quae in pretio sint et nomina discipulis professoribusque faciant magna: sed malim ipse litteras recentiores colere quae animum et studium mihi magis movent. Quod an facere liceat, in dies magis dubito: nam amicus quidam altera in quadam studiorum universitate modo nuntiavit se coactum a collegis diaconoque eadem consilia deponere ut munus docendi sibi in annos futuros retineret, cum nullius momenti haberentur litterae sexto decimo saeculo et septimo decimo saeculo scriptae. Facienda enim sunt nomina.

Quod aliis causis melancholiae addendum est, nisi quod illa olla iam abundat et superabundat. Addendum etiam hoc: quod pudendum est Latine scribere loquive, ut impudici hominis, cum laudandus est quicumque περὶ πορνῶν ἢ ὀλίσβων loquitur atque in τῷ καταμηνίων τε καὶ σπέρματος ἐκκρίσει invenit duo genera τῆς τραγικῆς καθάρσεως; nec hoc explicari potest hominibus rerum antiquarum imperitis (id est, maiori gentis humanae parti), cum illud facile exponatur (nam quid facilius ab imperitis intelligitur quam ea ratio, qua homines qui “linguas” (vel quaslibet artes) “profitentur” etiam easdem sat bene callent ut illis uti possint?). Suspicor me inter imperitos esse numerandum, adeo ut studia mea mihi nil proficiant.

Debui architectus fieri vel argentarius.

5 Comments

  1. Pecuniae collocatoribus argentariisque nostris notissimum est proverbium hoc: Ad collem floridum adire potest per viam, qua nemo graditur.

    Accius Watanabeus ille commentaria in diem dedit de epistulis, quas Japonici saeculo sexto decimo Latine scripserant. Quae mihi valde cordi sunt atque spero, ut plures studiosi in Latinitatem recentiorem incumbant.

    Fortasse munus docendi invenire potes et in studiorum universitate civitatum peregrinarum, exempli gratia in ea Pekinensi, ubi docetur lingua Latina, ut res Sericae Latine scriptae intellegantur.

    In orbe terrarum haud multi sunt, qui Latinam docere possint utendo tantummodo hac lingua. Rara sunt pretiosa!

  2. Non video cur "peius" dixeris: nam in illo indice video nonnullas acroases habitum iri, quas audire ipse cupio: praecipue eas die Veneris habendas, quibus titulus generalis imponitur "Humanismo."

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *