Cum nonum Varronis de Lingua Latina evolverem (quem librum commendo non solum illis, quibus placet de numeris legere, sed etiam propter argumenta de analogia et anomalia et consuetudine prolata) ex inopinato delectatus sum hoc loco:
Quod dicunt nos dissimilitudinem potius gratam acceptamque habere quam similitudinem, itaque in vestitu, in supellectile delectari varietate, non paribus subuculis uxoris; respondeo: si varietas jucunditas, magis varium esse in quo alia sunt similia, alia non sunt; itaque sicut abacum argento ornari, ut alia paria sint, alia disparia, sic orationem.
Unde discimus quanti momenti Romanis (vel Varroni saltem) fuisse, uxorem variis et diversis formis subucularum vestiri. Quae fuerint subuculae etiam apud Varronem, inter fragmenta eius operis, quod De Vita Populi Romani inscriptum erat, invenimus:
- Posteaquam binas tunicas habere coeperunt, instituerunt vocare subuculam et indusium.
- Castula est palliolum praecinctui, quo nudae infra papillas praecinguntur; quo mulieres nunc et eo magis utuntur, postquam subuculis desierunt.
Qualis subucularum imparilitas gravibus viris Romanis, ut Catoni vel Ciceroni, delectaverit, nunc velim scire.