De sciuris volantibus

Inter alia, quae ad novum orbem terrarum spectant, haec verba inveni dicta de Virginia: Summa enim copia istic reperiuntur Leones, ursi, aliaque minores majoresque omnis generis ferae, quae faecunditate sola a nostratibus differunt, plaerumque enim tres quatuorve enituntur foetus quae…

De taedio hodierno

Quibusdam in studiorum universitatis scholis professores nostri conantur Anglice solum et summatim nec nisi capite tenus, ut ita dicam, rudimenta quaedam antiquae vitae litterarumque antiquarum discipulis tam Romanorum quam Graecorum sermonis prorsus inexpertis tradere: et nos discipuli linguarum ac litterarum…

De Franciscanorum fabulis

In præfatione, quam ad Historiam Navigationis in Basiliam apposuit Ioannes Lerius, hoc frustulum sententiæ in mendacia Andreæ Theveti scriptæ legi quod studium mihi movit: tam verū quàm Franciſcanorum Alcorani ementitæ fabulȩ Quales sint illæ fabulæ velim novisse, quas suspicor ortas…

De reformatoribus, qui esse se dicunt

Videmus nonnullos, quorum nomina extremis saltem syllabis consonant cum illis, quae in eo “Rajoy” audiuntur, non videri cognovisse quid sibi vellet nomen “cambii” sive reformationis: et monemur de Patre McDaniel, qui a reformatoribus inter contiones comitiaque premebatur: Pater Si suffragia…