De crocodilo, serpente, culicibus, herba viva

Inter alia, nuper incidi in mentionem cuiusdam epistolae Iosephi de Anchieta Iesuitae, qua animantia Brasiliana describuntur. Ibi novam mihi quidem descriptionem inveni crocodilorum, quam videbatur hic apponere:

( §. IX. De Crocodilo. )

Sunt et Lacerti itidem fluviatiles, qui Jacarê dicuntur, †magna† etiam corporis vaſtitate, ut poſſint hominem deglutire, duriſſimis obtecti conchis, et acutiſſimis dentibus armati; degunt in aqua, nonnunquam ad crepidinem egrediuntur, ubi contingit ipſos ſomno gravatos interfici, non tamen ſine magno labore, et periculo, ut tantæ beluæ par est; cujus carnes, quæ eſui aptæ sunt, redolent moschum, præcipue testiculi, quibus maxima vis odoris ineſt.

Crucibus inclusi nomen adiectivum, quod non sine dubitatione legere potui. Serpens autem paulo postea repertus maximum studium mihi movet, propter facultatem volandi ei attributam:

( §. XIV. De Serpente Bóicininga. )

Aliud genus dicitur Bóicininga, id est coluber tinniens, habet enim in cauda cerpitaculum quoddam, quo ſonat aliquid invaſurus (24). Hi vivunt in campis, in cavernis ſubterraneis; invadunt homines, quo tempore procreandæ ſoboli dant operam, citiſſimis ſaltibus labuntur per gramina, adeo ut ab Indis dicantur volare. Cum ſemel momorderint, actum est; impediunt auditum, visum, gressum, omnesque corporis actus, ſolus remanet veneni per toturm corpus diffuſi dolor, et ſenſus, donec poſt viginti quatuor horarum intervallum exhaletur anima. Hos tam, et reliquos fere omnes Indi detracto capite torrent igni, et comedunt; sicut et Bufonibus, Lacertis, Muribus, aliisque id genus animalibus minime parcunt.

Tandem aliquando descendendum est ad culices, de quibus bis antea scripseram.

( §. XXXIII. De Muſcis, et Culicibus. )

Muscarum et Culicum, qui ſanguinem ſugentes acerrime pungunt, plurima copia in ſilvis, maxime æſtivo tempore, cum exundant campi: os habent alii et crura oblonga et ſubtilissima, perforant pellem, et ſanguinem exugunt, donec toto corpore referto, ac distento vix poſſint avolare (61): adversum hos remedium fumus est, quo diſſipantur.

Alii, qui marina æstuaria incolunt, Mariguâ vocitati, dira lues; modici sunt admodum, vix poſſis viſu percipere; pungeris, nec pungentem vides; ureris, nec uſquam est ignis, unde tibi id moleſtiæ tam ſubito illatum ſit ignoras; ſi ſcalpas unguibus, maius damnum contrahis, per duos aut tres dies ardor ille, quem intulerunt corpori, ſubinde reviviſcit, et excitatur.

Animadvertendum est nomen huius culicis Brasiliensis, videlicet “Mariguâ,” etiam a “Challusio” (qui fertur) est, forma aliquatenus immutata in “Maringones,” in culices Floridanos impositum, a quo etiam attributum est barbaris Floridensibus: sed compertum iam habeo omnia nomina, quae in Challusii historia reperiuntur, revera ad Brasiliana animantia pertinere. Nec verisimile videtur eum, quisquis erat qui sub nomine Challusii de Gallis in Florida caesis scripsit, non ante oculos habuisse commentarios Ioannis Lerii, cuius Historia naviationis in Brasiliam longe postea in lucem est edita. Sunt enim varia indicia, quibus in dies certior fio de fontibus illius libri De Gallorum Expeditione in Floridam…Brevis Historia inscripti et de mendaciis eius auctoris, qui de serpentibus alatis scripsit.

Epistola Iosephi de Anchieta, quae inscribitur Epistola, quamplurimarum rerum naturalium quæ S. Vincentii (nunc S. Pauli) provinciam incolunt sistens descriptionem, anno 1560 est scripta (id est, ante quinque annis quam Galli in Florida ab Hispanis sunt caesi eorumque historia scribi potuit), atque in lucem ab Didaco de Toledo Lara Ordonhez edita anno 1799º typis Regiae scientiarum academiae Olisiponensis.

Forsitan autem placeat cuidam amicae Italae hic locus, qui videtur ad mimosam pudicam spectare:

( §. XXXIX. De Herba Viva, ſeu Senſitiva. )

Inter alias Herba quædam eſt frequens ubique (quam ſæpe vidimus et tetigimus) quam Vivam dicimus, quod velut ſenſu aliquo vigere videatur: eam enim ſi vel leviſſime ſive manu, ſive quovis alio contingas corpore, continuo in ſeſe recepta folia ſe copulant, et velut conglutinant, deinde poſt aliquantulum moræ ſe iterum explicant (75).


Subditae annotationes anno 1799 videntur esse scriptae ab Didaco de Toledo Lara Ordonhez.

(24) Crotalus horridus Linn. Caſcavel Luſitanorum. Boi, ſeu Boia inter Braſiliæ Indigenas nomen eſt appellativum Serpentium; cætera ei adjuncta earum proprietates, ſive characterem præcipuum denotant.

(61) Culex pipiens? Linn.

(75) Mimoſæ ſpecies in Braſilia multæ ſunt; quædam apud Marcgr. et Piſ. nominibus Caaeo, Juqueri, cæt.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *