Nuntiatum est a diurnariis id quod multi iam suspicati erant: videlicet Ioannem Dionysium Hastert conatum esse pecuniam apud domus argentarias conditam clam in numeratum permutare ut silentium emeret cuiusdam viri, quem puerum Dionysius Hastert ludimagister in stuprum appellavisset. Iam coeperunt…
Month: May 2015
De Dionysio Hastert hodie comprehenso
Ioannes Dionysius Hastert, olim princeps curiae popularis, nunc reus pecuniae celatae Propter indicia ab Reipublicae agentibus in rebus, qui litteris compendiariis FBI vocitantur, comparata, accusatores publici hodie iusserunt Ioannem Dionysium Hastert, olim principem minoris sive popularis curiae in senatu Americano…
De FIFAstis heri comprehensis
Campionatum mundanum* fraudatorum professi sunt Americani accusatores publici se velle dirimere, cum nuntiarent quattuordecim ludis præfectos esse comprehensos, crimine donorum munerumque acceptorum. Abhinc annos tres coepisse custodes publicos ac frumentarios sive agentes in rebus (quorum est scelera occulta retegere)…
Iterum de certamine Eurovisifico
Cum amicis quibusdam, ex Europa profugis, collocutus sum de Eurovisificis carminibus: quae in ordine disposuimus secundum suffragia, quae putamus eis tribuenda esse. Suetorum Heroes: Carmen satis vehementiae habet, Anglice canitur, et, quod maxime momenti habendum videtur, Sueti possunt suffragia exspectare…
De certamine Eurovisifico hac hebdomade celebrando
Conchita Wurst, Regina Europæ Heri in Europa celebratus fertur conventus doctorum primus inter tres eos, qui Eurovisifici vocantur. Qui igitur anno peracto creatus est Regina totius et consociatæ Europæ, videlicet Conchita Wurst, ille die Saturni coronam tradet alteri, qui his…