De causis et coniunctionibus

Legimus apud Iconoclasten a studiosis Britannis tam numerandi artis quam animorum peritis scriptum esse homines, qui Venerem saepius colant, esse efficaciores et maiora salaria accipere quam eos, qui a Venere se abstineant; Britannos porro praedicare homines et amare et amari debere, ne solitudinem et perturbationem doloresque animi sive melancholiam patiantur.

At nostri saepe monent etiamsi duae res quodammodo coniunctae videantur, non tamen inde consequi ut altera sit causa alterius. Saepe igitur audimus quamvis verum sit piratas raro hodie inveniri, qui olim omne mare late infestaverint; et quamvis verum sit caelum calidius hodie esse quam fuerit tunc, quo aevo piratae essent crebri; non tamen consequi ut calores telluris caelique ideo augeantur, quia gens piratarum deminuatur, neque ut possimus mundum ab aestu servare latrocinio exercendo.

Deinde, sit haec coniunctio rerum etiam causalis: non tamen pro certo scimus utra res sit causa, utra ex altera efficiatur. Britanni enim dicunt illos, qui saepius Venerem colant, etiam plus lucri sibi mereant atque efficaciores videri in operibus absolvendis: quibus ex altera parte respondi potest viros qui plus pecuniae habeant sibi plures saepius allicere feminas, pauperes autem viros propter ipsam inopiam saepius algere vacuis in lectis.

Equidem nihilominus cum Britannis, necnon cum poetis, consentio: omnium virtutum, omnis sapientae prudentiaeque maximum esse documentum hoc: amare atque amari.

2 Comments

  1. Fieri non potest ut investigati sint Britanni: nam satis constat Britannos nullam Venerem colere, sed Victoriam: nec numeros suos augent coeundo, quippe qui nulla voluptate afficiantur nisi cum recumbant de Anglia ipsa cogitantes.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *