Heri in Europa celebratus fertur conventus doctorum primus inter tres eos, qui Eurovisifici vocantur. Qui igitur anno peracto creatus est Regina totius et consociatæ Europæ, videlicet Conchita Wurst, ille die Saturni coronam tradet alteri, qui his certaminibus et suffragiis more populari, ut fabulæ docent, mox dandis electus erit. Ex illis qui heri certavisse in spectaculis televisificis feruntur, nobis quidem veris babaris non indigini videntur Estoniani, Georgiani, Belgæ: sed maxime cupimus Australianos audire. Nam placebit posse scribere imperium totius Europæ transferri ab Austria in Australiam.
De his certaminibus antea nonnumquam scripseramus, quia nobis etiam indoctissimis barbaris in parvo et clauso nostro orbe terrarum vitas sine elegantia Europæa degentibus placet et perplacet carmina philosophorum audire, quæ more Solonis atque antiquorum sapientium Græcorum, qui versibus pulchris sapientiam olim inter certamina sanctissima docuerant, hodie in spectaculis televisificis canuntur. Licet nonnulli nostrates dubitent an Europa longe trans mare Oceanum remota etiam exstet, cum legamus hæc Senecana:
Ajunt fertiles in Oceano jacere terras [videlicet Europæas] ultraque Oceanum rursus alia litora, alium nasci orbem [quem “veterem” dicunt], nec usquam rerum naturam desinere sed semper inde, ubi desisse videatur, novam exsurgere. Facile ista finguntur, quia Oceanus navigari non potest.
tamen etiamsi Europa auctoribus antiquis testibus non exstat (quis enim credere potest fabulis de hodierna Europa, olim ut ferunt potentissima, nuper narratis?) et tantum per artes televisficias et quasi magicas visi potest, non tamen indignum videtur terram quamvis fictam considerare, cujus regina fertur esse barbatus, cujus eruditissima elegantia in vulgaribus certaminibus doceri, cujus juvenes dicuntur nolle prolem gignere propter pauperitatem dum argentarii socialistæ gliscant et inter sua scorta lasciviant, cujus senes queri finguntur de advenis alienigenis in suos fines ideo importatis quod juvenes nolint prolem gignere—non indignum videtur talem terram considerare sicut litteras solemus, nam intepretationibus explicationibusque ejus fabulæ de terra trans mare Oceanum sita narratæ pendendis possumus aliquid discere, cum rogemus utrum Europa nobis argumentum magis comœdiæ an tragœdiæ præbere videatur.
At dubito an barbari nostri illis disceptationibus philosophicis et litterariis hodie capiantur: nam in America omnes anthropophagi et sævi et indocti ad littora festinant, ubi spectent novissimum (et arcanum) vehiculum, X-37b dictum, in cælum ascendens. Barbaris enim, qui nullam agnoscunt reginam barbatum, quid in vita restat nisi ut ad cælum oculos vertant? Inter alia, hoc itinere novum motorium Hallense probabitur quo satellites cælestes humana manu factæ dirigi possint, et novæ quædam materies humano potius quam deorum ingenio excogitatæ prima vice in cælum ferentur, ut discamus quemadmodum ibi extra fines hujus mundi valeant. Nam si Oceanus navigari non potest, naves nostras in cælum ipsum mittemus.