Iterum de certamine Eurovisifico

Cum amicis quibusdam, ex Europa profugis, collocutus sum de Eurovisificis carminibus: quae in ordine disposuimus secundum suffragia, quae putamus eis tribuenda esse.

  1. Suetorum Heroes: Carmen satis vehementiae habet, Anglice canitur, et, quod maxime momenti habendum videtur, Sueti possunt suffragia exspectare e multis vicinis et amicis, ut Norvegis, Finnis, Danis, et ita porro. Non dubitandum videtur quin anno proximo certamen habiturum sit in Suetia.
  2. Italorum Grandis amor: Itali periti sonum adeo canorum et profluentem et validum proferunt, ut debeant palmam ferre, nisi quod non Anglice canunt: nec hoc saeculo nisi semel est vitreum tropaeum illis datum, qui aliter quam Anglice cecinerunt. Itaque secundum locum tribuimus Italis.
  3. Russorum Decies centena milia vocum: Maluimus Dinam Garipovam, quae abhinc annos duos cecinit, sed hoc anno flavam quandam sine Garipovana anima est in scaena educta. Carmen minus memorabile videtur. Sed Russia semper potest suffragia exspectare e vicinis amicis: immo si lapidem vel caudicem vel panem pro cantore in scaenam abiecissent, puncta duodecima haberent e Ruthenia Alba et nonnullis aliis, qui semper faveant Russis.
  4. Estonianorum Vale, hesterne dies: dicendum est Estonianos bonum carmen proposuisse et cecinisse, quod non dubitamus quin inter optima sit habenda; sed nescimus an possint e vicinis sat suffragiorum elicere.
  5. Australianorum Hac nocte iterum: Cantor non nisi ab Italis superatur peritia, et carmen certe inter tria optima numerandum videtur, sed Australia non ad ullam factionem suffragatoriam pertinet. Gentes enim maritimæ, ut Hispani, Lusitani, Britanni parum proficiunt in certamine (nec, quod etiam dicendum est, videntur strenue temptare): et Australia in mari Pacifico sita nullis suffragiis vicinorum fruetur.

4 Comments

  1. Tecum fere consentio de indice gentium quae certaminis elegantissimi Eurouisifici palmam accipere possint, sed os Italicum mihi semper cordi est ac philosophiam malo Romanam, si simul sonis pulchris et dulcissimis comitata est. Nam carmina Anglice cantata mihi sonant simillima omnia ideoque indistincta unanima atque Americana potius quam singularia diuersa discrepantia, denique Europaea. VOLO ergo ut `Volo' uictor sit!

  2. Sin Itali uictores non essent (quod suspicor ueri simile fore), VOLO ut Suetorum 'Heroes' uirque uenustissimus et barbatus et calceatus ore Americano canens palma elegantissima Eurouisificaque donati sint!

  3. Non intellego cur existimes carmina Angice cantata videri Americana: nam satis constat Americanis nihil esse cum elegantia Eurovisifica sibi ignota, neque Europaeis cum barbarie Americana. Melius autem mihi quidem videretur si omnes Latine cantarent.

  4. Sin omnibus Latine cantare liceret, nomen tunc certaminis mutandum esset atque aliud seligendum altius ampliusque, nam satis constat gentes ultra fines Europaeos esse quae carmina optime concinnent Latina et elegantissima.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *