Propter indicia ab Reipublicae agentibus in rebus, qui litteris compendiariis FBI vocitantur, comparata, accusatores publici hodie iusserunt Ioannem Dionysium Hastert, olim principem minoris sive popularis curiae in senatu Americano et olim inter honestiores et meliores senatores numeratum, in ius trahendum. Accusatur eius criminis, quod Anglice “smurfing” dicitur: nam cum argentarios oporteat nomina eorum, qui decem milia dollariorum in pecuniam numeratam permutanda poscant, quaestoribus deferre, nonnumquam fit ut stulti, qui velint plus decem milia dollariorum ad scelera movenda in numerato habere ac se callidiores quam sunt aestiment, pecuniam paulo minorem quam eam summam quaestoribus nuntiandam identidem ex argentariis poscant, sperantes fore ut nemo animadvertat se conari occultare quantam pecuniam de libris argentariorum in numeratum transferant: et hoc illi frustra agitant, quippe qui nec tam callidi sint quam existiment, nec callidiores quam quaestores. Nec satis callidus fuit Ioannes Dionysius Hastert, qui ad deciens centena milia dollariorum* in numeratum clam et contra leges transferre temptavit. Rogantibus quaestoribus quare ille tantam pecuniam in numerato habere voluerit, respondit Hastert se nullis argentariis credere, se nil aliud agere nisi pecuniam sibi securiorem reddere: quod tam manifeste falsum erat quam dictu stultum. Immo agentes in rebus, pervestigationibus susceptis, invenerunt illum id “smurfing” ideo gessisse, ne quis disceret eum silentium cuiusdam civis emere cui ipse olim nocuisset. Quod malum in civem intulerit Hastert, non e chartis criminibusque iam divulgatis liquet, sed propter exordium eorum, quo iudices monentur Hastert olim fuisse ludimagistrum, nonnulli suspicantur eum malum quoddam in puerum sibi institutionis causa traditum intulisse, et cum nomen eius civis non detur sed celetur, ut fieri soleat in causis stupri, illum malum ad puerilem pudicitiam expugnatam pertinere; sed haec omnia incerta et tantum provincia sunt rumoris. Certius autem fertur Hastert voluisse triciens quinquiens centena milia dollariorum solvere, ne alter ille quid passus esset aperiret. At in causa, quae nunc movetur, tantum accusatur Hastert primum pecuniae celatae quam alteri civi dederit, deinde falsi testimonii quaestoribus redditi. Quorum si damnatus erit, poterit reus annos decem in vinculis teneri.
* In summa, ad septendecies centena milia dollariorum in numeratum transtulit, sed causa tantum agi videtur de deciens centenis milibus dollariorum, quae ad scelus tegendum poposcit, non de reliquis septiens centenis milibus.