Inter colloquia didascalica, quae inter prandium legere placet, inveni vocabulum mihi antea ignotum:
Gula, Ira, Invidia, Superbia, Sacrilegia, Latrocinia, caedes eo die natæ sunt quo prima meretrix artis nostræ professionem fecit. Et si scire cupis quot modi sint jugulationum meretriciarum, considera quanta damna in Conviviis et Procursionibus velatorum, quas Mascaras vocant, dare soleant. Quod si nosse velis quanta cum rabie domo sua una aliqua prosiliat pro certo dico, si posset uno igni universum omnem mundum concrematuram esse.
“Mascaræ” enim nomine, monet Cangius, dici personatorum turba, quam Itali Mascherata, Galli Mascarade appellent. Sed adhuc ignoro quanta damna in Mascaris dare soleant meretrices! Nam subesse supicari licet fabulam quandam jucundam et risu dignam, sed fabula nisi relata nihil potest animum movere. Itaque, benevoli lectores lectricesque doctissimæ, quæeso, quid, vestris sententiis, damni soleant meretrices inter Mascaras dare?