De Avaxaavippia

IMG 1921

Nec carmina nec fabulae neque ulla monumenta memoriave hominum eius viri nomen servant, qui primus in montibus Avaxaavippiis pedem posuerit, sed satis constat per saecula innumerabilia barbaros, qui Apsaaloucae suo sermone et ab Americanis Coracici appellantur, hostibus minitantibus ibi in montium refugiis receptos esse tutis ac non solum natura sed etiam divina quadam potestate, ut illi tradunt, munitis. Eo etiam se conferre solebant juvenes Apsaaloucae, qui de rebus suis futuris animalia tutelaria adjutoresque daemones consulerent.

Anno 1857º puer novem annorum, Plenty Coups nomine, qui longe postea Apsaaloucas rexit, ad Avaxaavippiam profectus erat ut somnia quaereret interpretanda. Qui post pervigilium quattuor dierum, quos tam cibis quam somno abstinuit, puer delirans tandem ad oppidulum Apsaaloucarum regressus est ut quae vidissent sapienti seni Urso Aureo nuncupato enarraret. Nam puer in montibus primum viderat bisontes versicolores in solitorum locum succedentes; deinde procellam, quae totam silvam veterem exstirpavit nisi unam arborem, cuius in ramis avicula quaedam nidum posuerat.

Quae omina Ursus Aureus sic interpretatus est: Americanos adventuros, qui omnes bisontes caederent et suos boves in pascua siccaque prata agerent, qui et omnes gentes barbarorum sibi resistentium tollerent nisi Apsaaloucas, quos oporteret Americanis non repugnare sed parere. Unde aviculam, quippe quae “fortitudine corporis minima, animi autem maxima” sibi videretur, Plenty Coups habuit pro suum medicamentum — nam medicamen pro rebus magicis dicunt barbari, ut quibus ars medica nil aliud quam ars magica videatur.

Qui postea regulus creatus pacem potius quam bellum ex Americanis impetravit, ut monuerat somnium, quare adhuc exstat gens Apsaaloucarum.

Americani autem nomen in eosdem montes imposuit “insaniae” aut “insanae mulieris,” ob causas parum notas nisi per fabulas dubias.

2 Comments

Leave a Reply to CaS Fidelis Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *