Cum Stanislaus nuper locutus sit de Vinnetou barbaro ficto et magis Germano quam Americano, animadvertimus nomine saltem similem barbaram feminam, Minimoo appellatam, in lacte caffeario depictam.
Year: 2015
De mascaris meretricibusque
Inter colloquia didascalica, quae inter prandium legere placet, inveni vocabulum mihi antea ignotum: Gula, Ira, Invidia, Superbia, Sacrilegia, Latrocinia, caedes eo die natæ sunt quo prima meretrix artis nostræ professionem fecit. Et si scire cupis quot modi sint jugulationum meretriciarum,…
Propositum modestum
De difficultatibus Europæis Memoria nos docet David Cameronem abhinc annos quinque suis fautoribus promisisse se curaturum ut numerus alienigenarum, qui in Britanniam singulis annis spem suam ponerent, infra centena milia esset; necnon inter contiones nuper ad suffragia petenda editas, latravisse…
De usu linguæ Esperanticæ
Paucis hodie videtur linguam confictam, ut sit omnibus gentibus communis, discere quæ dicitur Esperantica, quod nomen eo ipso sermone fertur “Sperantis” significare. Immo ludibrio sæpe habetur illa lingua apud Americanos, imprimis propter spectaculum cinematographicum anno 1966º in lucem editum, quippe…
De mysteriis munditiarum
Inter dialogos didascalicos, quos Caspar von Barth in sermonem Latinum verterat, locutionem hodie offendi mihi ignotam. Nam in illo colloquio femina innocentissima, quae vim violentiam vehementiam militis, immo quo rectius dicam latronis, fugeret, coacta est et conclavia et arcam suam…