Inter dialogos didascalicos, quos Caspar von Barth in sermonem Latinum verterat, locutionem hodie offendi mihi ignotam. Nam in illo colloquio femina innocentissima, quae vim violentiam vehementiam militis, immo quo rectius dicam latronis, fugeret, coacta est et conclavia et arcam suam munditiarum relinquere. Quae dixit militem, cum arcam aperuisset, haec inibi invenisse:
Inerat quippe nihil praeter
- pigmenta quaedam fucosque faciei manibusque colorandis,
- tincturas capillorum,
- pulvisculos dentibus candidandis,
- emplastra exstirpandis pilis,
- ollam unam unguenti vellendis cruribus,
- duas phialas aquæ sceleratæ, cujus usum non ignoras.
Quidnam sit aqua scelerata, novisse cupio. Quae dicantur de meretricibus antiquis necnon de aquariolis sive περὶ τῶν πορνοδιακόνων earum non ignoro: sed illud videtur ad copiam aquae maiorem, quam ut intra duas phialas contineatur (alioquin antiquis non opus fuisset aquariolis). Suspicor autem hanc aquam non ad corpus lavandum spectare. Immo fieri potest ut auctor ipse aquam “sceleratam” commentus sit, cuius mentione videretur arcana legentibus aperire mulierum mysteria viris ignota (et quae semper ignota manerent, si ficta ab auctoribus essent). Sic videmus in mercibus vendendis nova atque inaudita nomina, ut corium Corintheum (quod numquam fuit), confingi, quae nihil per se significant sed saporem quendam novitatis et mysteriorum addere habentur.