Paucis hodie videtur linguam confictam, ut sit omnibus gentibus communis, discere quæ dicitur Esperantica, quod nomen eo ipso sermone fertur “Sperantis” significare. Immo ludibrio sæpe habetur illa lingua apud Americanos, imprimis propter spectaculum cinematographicum anno 1966º in lucem editum, quippe cuius histrio principalis fuerit Capitaneus Kirk sive Guilielmus Shatner (quamquam existimationes illius spectaculi haud malæ sunt):
At lingua illa longe antea in usu, nec pro joco, fuit inter milites Americanos propter exercitia militaria, quibus duodeviginti annos nostrates didicerunt hostibus patriam adorientibus repugnare. Quibus in exercitationibus hostes fingebantur esse Europæi, qui se vocarent Aggressores. Aggressorum enim regimen tres tyrannos sive fascistas penes fuit, uno nomine Trinitatis appellatos, qui singuli fuerunt Martinus Bormann quastuosus machinarius Germanus, Titus Farruchius demagogus Italus, Pilaris Cordoba securitati vigilibusque præfectus Hispanus; eorum fautores perhibebantur Factio Circuli et Trigonis.
Hi primum videntur Hispanice locuti esse, deinde Esperanticum sermonem in suos cives omnes imposuisse: quod necesse fuit ut omnis Europa in unam civitatem redigeretur.
Aggressores enim, ut quibus post alterum totius mundi bellum nulla gens voluerit una et sola resistere, potuerunt celeriter crescere et opes fortitudinemque suam ampliare. Præcipue voluerunt numeros suos augere, quare summopere hortabantur cives ut proles generarent (id quod videmus in Europa vera non esse factum). Propter divitias porro necnon stabilitatem, quæ alias in illo orbe terrarum post bellum deerant, potuerunt ad semet allicere homines scientiarum doctos, opifices, milites.
Anno 1946º Aggressores Europæi insulas Caribbicas necnon Panamam ceperunt atque inde impetum in Californiam fecerunt; deinde anno 1947º in Rempublicam Americanam invaserunt. Floridam et Novam Angliam ceperunt ac mordaciter tenuerunt, et speculatores in liberam Rempublicam immiserunt qui factiones moverent ad bellum civile. Anno 1948º insurrexerunt illi, qui Aggressoribus faverent, in Kentukia Tennesiaque civitatibus. Anno 1949º et insulas Havaianas et Alascam ceperunt et novum impetum in Carolinam Septentrionalem susceperunt. Anno 1952º in Texiam copias suas induxerunt.
Hi “hostes” ficti, quo magis hostes viderentur, omnes non solum loquendo (etiam cum captis et captoribus) sed etiam in chartis litterisque linguam Esperanticam adhibuerunt. Cassis autem militaris, quæ in usu fuit apud Aggressores, maxime videbatur originem traxisse e Romanis.
Unde scimus nunquam credendum esse iis, qui Esperantico sermone utuntur: nam fieri potest ut sint Aggressores qui nostras libertates oderint. Inde quoque discimus eos, qui militaribus exercitiis præfecti sunt, diu existimavisse Europæos multo fortiores fore, si unam et communem linguam colerent. At anno 1978º gens Aggressorum abolita est et novi hostes orti sunt, quibus Americani milites inter exercitationes repugnarent, ut Krasnoviani, Arcadii, Attici Islamistæ, Gorgæ Atropique, aliæ Respublicæ Populares et Democraticæ (quæ saltem ferebantur) vel tyrannides Mahometanæ. Quarum gentium nulla, quod sciam, Esperantice loquitur.