Aliquid non illepidum repperi, quod videbatur hic exscribendum.
Carneadis Injustitiæ Encomium apud Lactantium Inst. 5.17
Carneadis disputationis summæ hæc fuit:
Jura sibi homines pro utilitate sanxisse, scilicet varia pro moribus, et apud eos pro temporibus sæpe mutata; jus autem naturale esse nullum. Omnes et homines et animantes alias ad utilitates suas, natura ducente, ferri. Proinde aut nullam esse justitiam, aut si sit aliqua, summam esse stultitiam, quoniam sibi noceret alienis commodis consulens.
Et inferebant hæc argumenta:
Omnibus populis qui florerent imperio, et Romanis quoque ipsis qui totius orbis potirentur, si justi velint esse—hoc est, si aliena restituant—ad casas esse redeundum et in necessitate ac miseriis jacendum.
Tum omissis communibus ad propria veniebat:
“Bonus vir,” inquit, “si habeat servum fugitivum vel domum insalubrem ac pestilentem, quæ vitia solus sciat, et ideo præscribat, ut vendat: utrumqne profitebitur fugitivum servum ac pestilentem domum se vendere, an celabit emptorem? Si profitebitur emptori fugitivum esse, bonus quidem, quia non fallet. Sed tamen stultus judicabitur, quia vel parvo vendet, vel omnino non vendet. Si celaverit, erit quidem sapiens, quia re consulet, sed idem malus quia fallet.
“Rursus si reperiat aliquem, qui aurichalcum se putet vendere, cum sit illud aurum, aut plumbum cum sit argentum: tacebitne ut id parvo emat an id indicabit ut magno? Stultum plane videtur emere malle magno.”
Unde intelligi volebat: et eum, qui sit justus ac bonus, stultum esse, et eum, qui sapiens, malum. Et tamen sine pernicie fieri posse, ut sint homines pauperitate contenti.
Transibit ergo ad maiora in quibus nemo potest sine periculo vitæ justus esse. Dicebat enim nempe:
“Justitia est hominem non occidere, alienum prorsus non attingere. Quid ergo justus faciet, si forte naufragium fecerit, et aliquis imbecillior viribus tabulam ceperit: nonne illum a tabula deturbabit ut ipse conscendat, eaque nixus evadat? Cum maxime sit nullus medio mari testis! Si sapiens est, faciet: ipsi enim pereundum est, nisi fecerit. Si autem mari maluerit, quam manus inferre alteri, jam vero justus est, sed stultus est qui vitæ suæ non parcat, dum parcit alienæ.”
“Item si, acie suorum fusa, hostes insequi ceperint, et justus ille nactus fuerit aliquem saucium equo insidentem: ei ne parcet ut ipse occidatur, an dejiciet ex equo ut ipse possit hostem effugere? Quod si fecerit, sapiens, sed idem malus. Si non fecerit, justus, sed idem stultus sit necesse est.”
Ita ergo justitiam—cum in duas partes divisisset, alteram civilem esse dicens, alteram naturalem—utramque subvertit: quod illa civilis sapientia sit quidem, sed justitia non sit; naturalis autem illa justitia sit quidem, sed non sit sapientia.
Arguta hæc plane et venenata sunt, et quæ M. Tullius non potuerit refellere. Nam cum faciat Lælium Furio respondentem proque justitia dicentem, irrefutata hæc tanquam foveam est prætergressus, ut videatur idem Lælius non naturalem, quæ in stultitiæ crimen venerat, sed illam civilem defendisse justitiam, quam Furius sapientiam quidem esse concesserat, sed injustam.