Apud Platonem in Timæo legimus:

Καὶ μὴν ὅτι γε τὰ μὲν τῶν ἀγαθῶν θρεπτέον ἔφαμεν εἶναι, τὰ δὲ τῶν κακῶν εἰς τὴν ἄλλην λάθρᾳ διαδοτέον πόλιν… (19a)

Ultima verba sic intelligo: filios malorum clam mittendos esse in alteram urbem. At aliter videntur interpretati esse multi:

img-alternative-text
img-alternative-text
img-alternative-text
img-alternative-text
img-alternative-text

Quomodo explicare possumus has varias atque inter se diversas interpretationes? Ipse imperitior sum rerum philosophicarum, ut quidquam pro certo statuam, sed ad mentem (quamvis parvam atque ignorantia sæptam) duo occurrunt.

Primum, omnia vel dicta vel scripta imitari alia ac repræsentare: verba non esse facta, nec verba Latina Anglicave esse verba Græca. In septima epistola, quæ aut jure aut false Platoni adscribitur (nec refert an recte, dummodo auctor doctrinam Platonis tenuerit), feruntur esse in rebus intellegendis quinque: primum nomen, ratio, imago, unde et scientia sive intellectus oriuntur, postremum res ipsa, quæ non eadem est ac nomen, ratio, imago, neque etiam atque intellectus rei. Imagines autem apud Platonem reperiuntur permultæ, nam non solum fabulæ (ut id Atlantidis insulæ) in colloquiis narrantur sed etiam colloquia ipsa conscripta imagines sunt colloquiorum, quæ Plato fingit homines habuisse.

Itaque interpretationes, quæ vulgo proferuntur, etiam imagines sunt colloquiorum, quæ Græce conscripsit Plato et quæ ipsa sunt imagines. Neque fieri potest ut imago sit verissima, sed tantum verisimilis. Interpretes videntur voluisse Platonis verba in Timæo expressa ad ea accommodare, quæ in Republica inveniuntur: nam ibi altera imago offertur civitatis fictæ, quam nonnulli Callipolim vocitant. Sed illa imago est altera: et hæ imagines inter se aliis in locis dissentiunt. Quare aliquando invenimus mundum a Platone dici anima esse præditum (mortali in Politico, immortali in Timæo), aliquando non (ut in Phædone): nos non debere putare Platonem sæpe sententiam suam de vera natura mundi mutavisse, sed imagines potius varias nobis ostendisse, quibus comparatis nos possemus de ipsa natura rerum meditari. Plato enim non conatus est id, quod Dionysius in septima epistola fertur male perpetravisse, ipse absolvere: videlicet intra unius libri pagellas totam et veram naturam mundi explicare, sed potius imagines varias tamquam umbras veritatis in spelunca offerre lectoribus, quorum esset de his umbris disceptantium temptare conjecturas facere de veris rebus umbrarum significationi subjacentibus. Stultum igitur videtur Timæum ad Rempublicam accommodare aut Rempublicam ad Timæum: nam philosophus (qui sapientiam non possidet sed cupit) in utroque colloquio non vera, sed imagines verorum attulit. Quia imagines veritatis sunt, eæ debent quodammodo similes et verisimiles esse, sed quia imagines sunt, etiam mancæ et imperfectæ: quare non eandem describunt civitatem, sed similem.

Oportet igitur Platonis ipsius verba legere, quæ in codicibus reperiuntur, neque ea emendare ut aliis colloquiis magis consentanea esse videantur: εἰς τὴν ἄλλην πόλιν velim dicere Latine reddendum “in alteram civitatem”: et in unam (et certam, τὴν) civitatem.

Deinde Platonem non totam doctrinam litteris mandavisse: quod variis in locis (ut in Phædrone) ipse, qui minus fidei litteris quam colloquiis viva voce habendis tribuerit, negare videatur. Immo illi, qui in esotericam doctrinam sive viva voce traditam incumbunt, referunt Platonem nonnulla celavisse, sicut illud de uno et duobus. Id “unum” pro concentu sive harmonia dicitur: nam unitas rerum ad formas veriores spectat, unde res oriuntur. Id “Duo” autem in illis dicitur, quæ quoddam discrimen sensibus præbent, ut res majores et minores, sive meliores et pejores. Nam ubicumque duo sunt, comparatio inter ea fieri potest, ut inter majus et minus, unde etiam differentia deprehenditur. Sic suspicor nos debere civitatem, quæ in Timæo nobis ostenditur, intellegere non solam esse, sed unam e duobus, quarum una ad harmoniam consulto tendit, altera (a prima quidem) dissonat: et “malos” pueros a primæ civitatis normis discordantes ad eam alteram esse mittendos.

At fieri potest ut nimium temeti biberim et nunc balbutiam.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *