Day: June 19, 2016
Peccatum minutum
Qui more tralaticio artem grammaticam potius quam linguam Latinam discunt, ii tantum locutionibus quibusdam brevibus atque in antecessum paratis amare queunt. Non sine peccato minuto.
De amicitia e suspicione orta
Sæpe suspiciosus sum: quod nescio an vitium sit an virtus, cum deprehendam perpaucos esse, qui sine mendaciis vivant, neque eos feliciores videri quam qui sæpissime mentiantur. Olim, dum ego solus (sed non sine libro ante proximam scholam legendo) in popina…