2 Comments

  1. Hahae! Maxime amo hanc imaginem. Grammatica vere est domina, ut autem opinor, non immisericors, vero amans. Magnopere leges grammaticae mihi placent, haec enim me adiuvant ad linguam cognoscendam discendamque. Si grammaticam ames, certe te amet.

  2. Utinam possem ipse ferreas ferreæ dominæ Grammaticæ leges perdiscere! Sed vereor ut umquam tam doctus fiam. Nec pro certo habeo eandem rem esse artem grammaticam discere et usum linguæ cognoscere: quarum artium altera de sermone, ipsum sermonem altera docere fertur (fertur saltem). Nonnullos enim professores artis grammaticæ peritissimos cognoveram (vel, quo verius dicam, in scholis passus sum), qui ne nomen quidem suum Latine proferre sciverunt: immo perpauci sunt, qui possint id facere, quod tu modo nunc eleganter fecisti: videlicet Latine de arte grammatica loqui. Porro cum discipulus omnium pessimus pro certo habeam me nequire tam eruditum quam etiam illos fieri, dubito an Domina Grammatica umquam sese benignam erga me sit præbitura.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *