Omnibus puerulis, qui primoribus quidem labiis sermonem Latinum umquam attigerunt, notissimum est illud “sub rosa,” quo monemur ne rem privatam atque arcanam divulgemus. Sed hujus locutionis etiam origo quodammodo arcana esse videtur. Anno 1628º Ioannes Carolus Rosenbergius Argentinesis, Medicinæ et…
Year: 2016
De civilitate Taivanensium
Reginaldus nuper de periculo terroris scripsit; ad quem commentarium volo nonnulla addere. Primum, consentio hostes vocandos esse eos, qui vi minisque terrorem in cives occidentales necnon in orientales incutere conantur. Sed non censeo nomen civitatis et jus civitatis in eos…
De periculo legendi
Olim mihi puero puer quidam alter arte logica usus demonstravit cur non sapienti esset in libros legendos diligenter incumbendum: Quo plus leges, eo plura disces. Quo plura didiceris, eo plurium oblivisceris. Quo plurium oblitus eris, eo minus scies. Ergo quo…
Nuper ob varias causas cœpi sæpius de Utopia sive Nusquama cogitare. Jamdudum viderat Georgius Dumézil triplicem civitatem a Platone esse in Republica descriptam; quod etiam dici potest de Timæo et Critia. Qua in civitate sive societate consortioque hominum munera officiaque…