Guazzæ laus adulationis

Miram apud Stephanum Guazzam legi orationem philosophicam et laudativam, cujus argumentum est virtus illa, quam multi perperam tamquam vitium intelligunt, videlicet gratia. Ut docet Guazza, necesse est, ad humanam conversationem ac prudentiam excolendam, puellis blandiri. Sed etiam ob alteram causam mihi cordi est hæc declamatio: videlicet quod mentio fit scacis ludentium qui certant non victoriæ sed gratiæ causa. Itaque, cum non nimis longa videretur, constitui hic totam oratiunculam apponere.


Stephani Guazzae Encomium Adulationis

Eques

Etsi omnes verbis quidem adulationem vituperant, corde tamen laudant. Et ausim dicere, me in tot civitatibus regionibusque, quas vidi, numquam reperisse cor adeo ferum et sylvestre, quod blanditiis et adulationibus non fuerit emollitum. Ac longo tamen rerum usu vere expertus sum: viros maximi pretii et acutissimi ingeniii primum in hoc delectari: ut non minus ipsi adulentur aliis, quam alios sibi adulari desiderant.

Utique enim considerare potes, quod, si vento me implere velles ac dicere me fortem Athletam aut excellentem Musicam esse, injuriæ loco id habiturus forem, cum nihil istorum norim; ac, si formam characterum meorum et stylum vel quid aliud meæ professionis extolleres, ipse quidem modestiæ causa id declinarem aliquantulum, sed intrinsecus tamen magnam inde voluptatem perciperem: tum quod mihi persuadeo omne illud, quod isto casu de me prædicas, plus quam verum; tum quod naturali motu laudes exopto. Ac scio me legisse quod, cum Themistocles interrogatus esset, quænam vox sibi in theatro maxime placuisset, Illa, respondit, quæ laudes meas commemorabat.

Et istud quidem desiderium commune est omnibus hominibus: qui adeo gloriæ sunt cupidi, ut, cum vel nominari se cum laude audiunt, tantum non rumpantur lætitia, sicut Demosthenem fecisse legimus. Is enim duos prætergrediens bajulos, cum intellegeret eos submisse inter se dicere, Iste est Demosthenes, convertit sese et in pedis digitos elevavit, quo majus et grandius sui spectaculum exhiberet, non secus ac si diceret, Idem ego ipsus* sum.

Sed quid de Demosthene dico? Quot sunt, qui, suum ipsorum meritum non pensitatntes nec considerantes jure an injuria laudati fuerint, verba sibi dare lubenter patiuntur et officium istud in bonam interpretantur partem? Et quot econtra videmus, inter quos forsan et ego sum, qui graviter dolent et indignantur, si quis eis non fuerit adulatus? Hoc amplius dico: si quis ex istis Gnathonibus et adulatoribus publicis, quorum jam meministi, laudum mearum campum ingrederetur, equidem Thraso evaderem et insatiabili voluptate auscultarem: existimarem scilicet illum etsi inter alias adulator esset, mea tamen causa talem non fore; quin immo magnam illi haberem gratiam et eo ipso momento amicos meos totamque cognationem præsentem cuperem. Hæc, hæc, Domine Hannibal, est illa via conciliandorum amicorum et honorum. Et nunc demum pro certo et constituto habeo eum, qui nesciat adulari, nescire et conversari. Atque audivi aliquando Gallum quendam præcipuum virum, amicis suis dicentem: Adulamini mihi, nihil enim omnium magis gratum poteritis facere. Nec quisquam est, qui non intelligat, quod veluti reprehensio inimicitiæ est principium, ita laudes amicitiæ.

Jam si adulatio in errorem nos deducere tibi videtur, mihi sane videtur contra. Quemadmodum enim qui merito laudatus fuit, ad majora stimulatur: ita qui immerentem se laudatum videt, conscientiæ morsu quasi tangitur et, qualis esse debeat, monetur: ut ita adulationem nobis adjumento esse intelligamus. Sed et si adulatio in vitii loco ponenda esset, discreti parentes et prudentes magistri non uterentur ea erga pueros, qui, etsi perfecte loqui, legere aut saltare nesciunt; tenues tamen ipsorum conatus multum laudantur, ut animus illis ad majora et laude digna capessenda addatur. Vides etiam naturam ipsis quoque infantum cordibus adulationem infudisse. Hi enim cum vel nummulos vel reculas alias a parentibus impetrare volunt, ad amplexandum illos et osculandum accurrunt. Videntur ab hac etiam mendici edocti esse, ut eleemosynam petituri pretiosis et prægnantibus verbis aures aliorum intonent. Præterea adverte ad accuratos Oratores, qui lactucam suam oleo adulationis condiunt et modos docent benevolentiam sibi conciliandi et principum magistratuumque gratiam obtinendi. Nec omittam exemplum exercitatorum et prudentiam amatorum, qui et voce et scriptis amicam modo patronam, modo vitam et corculum, modo animulam, modo spem, atque aliis etiam blandientibus verbis appellant: mox in cælum evehunt et Dearum nomine insigniunt, qui et pulchritudinem earum Angelicam et divinam nominant, dentes margaritas, labra corallia, manus ebur, et, ut dixit Poeta,*

Sunt crines aurum, vultus nix, fulgida ocelli
sidera; sunt Hebenum nigra supercilia.

 

Ipse denique mundus, ut finiam tandem, adulatione plenus est et conservatur, nec quicquam illa hisce temporibus magnis in usu est. Ac vides omnes homines, ut in pace vivant et in conversatione defendantur, invicem sibi adulari: si non expressim ipsa voce, certe tacite. Licet enim patroni et amici vestes satis politæ sint: non intermittunt tamen limbo pallii sui eas excutere, ac si pulvere aut luto inquinatæ essent. Sunt etima multi, qui etsi aliis loquentibus non auscultant, capite tamen annuunt et supercilia ducunt et amico in omnibus, aliquo modo, complacere ac satisfacere cupiunt: quod nihil aliud est quam adulari. Nosti etiam natura nobis exosos esse cavillatores et sophistas, qui ad singula fere verba nobis contradicunt et pilum in ovo quærunt.

Eos vero, qui sermonibus nostris aut lingua aut gestibus adstipulantur, judicamus amicos et ex animi nostri sententia eorumque advectione tangimur; libenter cum eis conversamur et adulationem ipsorum loco humilitatis et benvolentiae habemus; ita ut, qui nobis aduletur, eum aut invidum aut superbum æstimemus. Tantaque est nostra illa vana gloria, ut laudati, etsi quidem intelligimus laudando modum excessum esse, nihilominus id attribuamus abundantiæ amoris potius quam adulationi. Nec unquam audisti quenquam alteri ob falsam laudem mendacium regessisse. Immo vento et persuasione tumidus, lætus plane illi responderit: Amor ille, quo me prosequeris, verba ista depromit. Non absque ratione igitur adulator quidam, cum admonitus esset ut verum diceret, respondit, Quod si verum dicam ei, qui id auditurus sit, ecquis erit, qui audiet? Credas denique sicuti veritas odium parit, ita adulatione amorem et bonum sanguinem generare. Ausim etiam dicere eum, qui adulationem de mundo tollit, omnem pariter civilitatem tollere. Nam et pileoli detractione honorem exhibemus inimico nostro, et hic nobis faustum precatur diem, qui infelicem annum totum et triste pascha intus in corde nobis imprecatur. Sed quid censes? Oportet et nos ad imitationem illorum hilarem vultum affingere, subridere, cum vulpibus vulpinari, et artem arte eludere. Sicuti enim turpe est cum amico obstinate velle contendere, ita virtus et urbanitas quædam est, posse cedere et honorem illis relinquere, quemadmodum prudens ille Anichinus apud Bocatium fecit: qui, cum Domina schachiam ludens, dum vinci se pateretur, victoriam et triumphum grætiæ ipsius reportavit.

Itaque ex his omnibus concludo: qui aliorum favorem sibi conciliare et felicem finem cupit contingere, necessum esse ut Lodi et Piacenza semper in ore habeat virtutisque esse judicet aliorum operas et lingua et aliis signis magnificare et, quod tam anxie quærunt, illis posse tribuere.


  1. ipsus] Quod pro “ipse” sæpe apud Plautum comicum legitur.
  2. Poeta] Nescio quis sit.

5 Comments

  1. Maximas gratias tibi, Matthæe, ago, quod indicavisti unde sumpti essent versus illi elegiaci atque elegantes. Ut felices tibi sint feriæ nataliciæ Christi!

  2. Si quis in caelum laudibus elatus erit omnia ei, adulator quoque, minora et humilia esse uidebuntur.
    Debemus meo consilio nulli multum adulari nisi ei, quem comprobata amicitia nobis coniunctum esse scimus.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *