An pax petenda

An pax petenda

Nuper multi nuntii mihi aliquid spei attulerunt de rebus futuris.

Septemdecim annos Respublica bellum in caprarios Bactrianos gessit: primum Frutex bellicosus, deinde Obama etiam bellicosior, quamvis pacis amatorem sese effingeret, nostros milites (ne dicam pecuniam) in tesca longe remota mittebat, ut illi territorium latronibus perderent et agros papaverum custodirent. Postquam bella in Bactrianos et Chaldæos indixerat Frutex, Obama, qui fere statim Nobeliano pacis præmio ornatus est ideo, quod Frutex non esset, non solum illa bella prosecutus est sed etiam nova bella in Libyam, in Syriam, clam in alias terras ubi aeroplana automata et milites clandestini impetus in Mahometanos fecerunt. Quis hodie potest oblivisci verborum, quæ gaudens Hilaria Clinton, Obamae ministra negotiis exteris præposita, instar Cæsaris de Muammar Qaddafi dixit:

Venimus, vidimus, is mortuus est.

Quando magis videbatur Respublica sanguinem sitire? Quando diutius filios fratresque misimus qui longe a patria morerentur, et propter quas causas? Quis Syriacus damnum in nos intulerat?

Tandem aliquando alium habemus præsidem, Triumphantem, hominem “popularem” ut diurnarii, qui fingunt se popularem formam reipublicæ contra tyrannidem intueri, incusant; qui modo iussit omnes milites de Syria deducendos, qui iussit multos de Bactria seu Afghania deducendos, qui manus reipublicæ videtur porrigere ad palmam pacis ferendam. Quid igitur dicunt diurnarii ac senatores magistratusque? Multi ira excandescunt. Jacobus Mattis and Josephus Dunford, ministri militibus præfecti, et Britannus McGurk, legatus Syriis rebus præpositus, muneribus suis se abdicaverunt. Pauci autem saniores, inter quos etiam sunt senatores factionis Democraticæ seu sinistræ qui solent Donaldo omnibus in rebus adversari, cœperunt consentire pacem esse petendam. Pacem spero et ego: nam post septendecim annos belli, sunt jam adulescentes, qui ne diem quidem pacis noverint.

Fieri potest ut Donaldus, quem summo ardore multi sinistræ factionis asseclæ oderunt, magis dignus fiat præmio Nobeliano quam Obama.

Leave a Reply

Your email address will not be published.