Hæc ænigmata legi apud Pagenstecherum in De barba libro singulari, thesi quadragesima quinta:
Eremitæ cuidam, qualem cultum exigeret Deus, interroganti, Oraculum respondisse fertur:
Dā mediam lūnam, sōlem, simul et canis īram.quod alii alio, at idem significante carmine, ostendunt, dicentes:
Dīmidium sphæræ, sphæram, cum Principe Rōmæ.
Majus vero ænigma ac abstrusius videtur hoc: quid prosit in libro De barba talia ænigmata ponere? Num etiam cor putetur esse barbatum?
Qua in thesi etiam reperiuntur mira nonnulla alia, ut vox philosophica quæ est “quasistica,” ut hac in sententia legitur:
Quisnam enim ille esset cultus, quænam reverentia, quæ religio, si quis inter adorandum sibilare, ridere, saltare, mox ad negotia profana, ad curas domesticas, mox iterum ad Deum reverti vellet? si quis in Ecclesiis et templis confabulari, funestis linguæ aculeis proximum suum infeste convulnerare, aut chartis lusoriis tempus istud Deo dicatum conterere anhelaret? Religio foret ad scholam Quasisticam ableganda, quemadmodum in sua Wurmatia jocose (at ridendo dicere verum quid vetat) ostendit Auctor anonymus…
Nec sinit animus mentionem fieri auctoris anonymi sine quadam pervestigatione: scito igitur anonymum, qui Wurmatiam scripsit, fuisse Vermelium Wurmsaam, seu rectius Franciscum Callenbach, qui etiam in lucem edidit Quasi, sive Mundus quasificatus: Die Quasi-𝔚𝔢𝔩𝔱 sub polis Nisi et Quasi, cuius prima verba sunt:
Quasi orientale paralaxis in Galaxia, sive via lactea, quasi stella matutina in medio nebulæ, sive juventus quasificata.
quod opus dividitur, ut apparet, in systemata et paral[l]axes numeratas—sed secunda paral[l]axis numerum fert (per errorem ut puto) quintum. Utcumque in primi systematis secunda paral[l]axi pædagogus nobis explicat quemadmodum educetur juventus quasistica:
Pædagogus: Juventus quasistica educatur ad vanitatem1 inter mundi insolentis ineptias, ut placeant hominibus, non Deo, non Angelis. O parentes! itane conjugii vestri gemmas projicitis inter procorum2 quisquillias? Cornelia Græcorum mater jussa quondam ostendere alteri matronæ illustri gemmas et uniones, ostendit reduces e scholis filios, gemmas animatas, olim inter cælestes thesauros reponendas, quos fur non appropriat, neque tinea corrumpit.
Prodit juventus quasistica.Pædagogus: Opportune adestis pueri, nunquid scitis nomenclaturam quasisticam?
Omnes: Scimus ad unguem.
Pædagogus: Ergo potestis et vultis interroganti respondere?
Pueri: Omnes possumus et volumus saltem quasi.
Pædagogus: Incipe tu explicare vocabulum quasi.
Primus Puer: Quasi est nomen anomalum, irregulare indeclinabile, per se nihil significans, alter tamen additum, incipit esse significativum, est indeclinabile, quia nunquam est casus rectus, sed semper obliquus, est generis omnis, quia dantur quasi hic, quasi hæc, quasi hoc.
…
Tertius Puer: Quasi est animal sociabile, nunquam stat se solo, semper adhæret alteri, v.g. quasi-Doctor, quasi-virgo, quasi Clericus, quasi-Religiosus, est particula malignantis naturæ.
Pædagogus: Apte ad rem, quid quartus?
Quartus Puer:
Sī quasi nōn esset, perfectus quīlibet esset.
Rārō sunt vīsī, quī caruēre quasi.Pædagogus: Bona applicatio, audiamus et te:
Quintus Puer: Dantus his temporibus multi non qualificati, sed quasificati.
Perutiles ad nostrum sæculum describendum videtur hæc quasisticæ et quasificatæ notiones. At, ut ad ænigmata cordis revertar, suspicor ea sic posita esse in libello ut auctor posset secum considerare quuomodo barba esset adhibenda inter venerationem Dei. Quod mirum est, quia auctor ille Pagenstecherus, quod testantur imagines ejus delineatæ, ipse nullam gessit barbam.
vanitatem] pro venitatem lego.
procorum] Suspicor legendum pro eo procorum esse porcorum, sed pro certo non habeo.
Pagenstecheri liber iste mihi insulsus visus esset, nisi auctor ille imberbis eum ultima Thesi coronavisset quarta et quinquagesima!
Aliquis debet Belgas de eo adagio rogare.