De principibus mundi cenantibus

De principibus mundi cenantibus

Opulentia

Sic vivunt Illi, qui modo Romæ, nunc in Hibernia congregati mox nobis imperant ne tam prodigaliter vivamus ut soliti simus. Ne nos itinera faciamus, ne carne vescamur, ne vi electrica utamur, ne domum possideamus sed semper ab Illis conducamus, ne speremus nos melius victuros quam parentes abavosque: rationem nostram vivendi deponendam et omnem spem progressus rejiciendam ne, ut Illi quidem asseverant, cælum ruat.

Idem Illi dictitant ex anno 1991º.

Nam historici docent facile esse homines aliquoin inter se rixantes componere, si dederis illis hostes communes, contra quos viribus conjunctis communiter contendant—sic communiter communem hostem debellando posse subditos et plebejos non solum inter se sed etiam cum dominis principibusque mundi componi. Nec necesse esse verum hostem invenire, sed quemlibet stramineum seu commenticium hostem esse excogitandum: mutationem cæli, pestilentiam quæ fere neminem nisi senem graviter afficit, et ita porro; et eo melius munere fungi hostem commenticium, quo minus aspectabilis et manifestus sit. Melius igitur “hostem indeprehensibilem” (ut appellatum est recens virus Sinense) comminisci, ut oves omnes terreantur ne hostis prope se lateat. Ovibus pastoribusque sic communi bello contra hostes fictos compositis, discrimen inter oves et pastores conservatum iri: nam in pastores luxuriosos nullam seditionem motum iri ab ovibus in fictum terriculamentum commune bellum fictum gerentibus.

Quod discrimen imagine bene demonstratur. Illi omnes aeroplanis advenerunt et magnam vim carbonii in cælum effunderunt, ut communiter laute cenarent et subditos refrenarent.

Leave a Reply

Your email address will not be published.