Quid Americani summopere timeant

Nuper rogati sunt cives Americani quid ipsi metuant ac timeant. Haec igitur sunt, quae efficiant ut Americani male dormiant:

  • Tromocratia cybernetica: 51%
  • Subitaneus casus oeconomicus: 55%
  • Pestilentia: 56%
  • Tumultus ac seditio: 57%
  • Aliquis mihi carus in subitaneum morbum incidit: 57%
  • Aliquis mihi carus in Sinensem morbum incidit: 58%
  • Aliquis mihi carus moritur: 59%
  • Magistratus pecunia corrupti: 80%

Nam corruptio reipublicae pessimum et certissimum est periculum, quod nobis impendit. Et quando corruptius erat regimen, quando perniciosiora consilia ad nostram rempublicam corrodendam atque ab ipsis visceribus excidendam quam hodie?

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *