Vir Theodiscus in cauponem intrat et cervisiam poscit. Caupo “Centum” inquit “nummis Europæis.”
Theodiscus stupefactus rogat cur hodie solvendi sint centum nummi pro cervisia, quæ antea decem nummis venerit.
Explicat igitur caupo: “Decem solvendi sunt pro ipsa cervisia. Decem adduntur qui subsidio sint Ucrainensibus. Viginti porro dandi sunt gentibus Europæis quæ, quamvis non sint in Unione Europæa, interdixerunt tamen omne commercium cum Russis; decem deinde mittuntur gentibus quibus necesse nunc est aliunde carbones emere atque solebant; tandem aliquando quadraginta subsidio petroleario erunt Unioni Europææ, quo diutius interdicta in Russos imposita maneant!”
Tacens vir Theodiscus de sinu centum nummos abstrahit et tradit capuoni, qui decem illi statim refundit. Causam roganti respondit caupo, “Cervisia hodie caremus.”