In Dæmonēs Russās

https://irisatus.blogspot.com/2025/07/ad-nankatsu-wings.html

Īnsulæ lātæ1 tenebrīs amictæ
Dæmonēs Russæ, inimīca turma,
cūr relīquistis tunicās rubentēs
atque cruentēs

candidum falsē ut habitum induātis
induī quālī solitī ministrī
sunt fidēlēs nūminis omnipatris
omnipotentis?

Suspicor vōbīs parilēs dolōsīs
vōs fore ut mox inveniātis Ālās,
quās poētārum canit Īrisātus
optimus auctor.

Īnsulæ lātæ] Crēdō nōmen urbis, quod est Hiroshima, sermōne Jāpōnum “lātam īnsulam” significāre.

2 Comments

  1. Poetarum pessimus lectorque tamen laetissimus versus legi tuos! In pellicula, quam pagina mea ostendi, bene audiri potest plausus a me ipso datus. Turma Tokiensis haec “Alae” nominata vere debilior esse videtur adeoque necesse est, ut eam fortiter horter Latine canens.

    1. In omni certamine controversiave partes sunt duae: itaque, cum tu Alas Tokienses laudavisses, equidem ex altera parte in “Diabolos Russatos” cecini.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *