Parum habeo, quod dicam, sed, cum Irisiatum vidissem denuo coepi carmina pangere, mihi videbatur hic aliquot verba sæpius quam diu solebam scribere, ne lingua mihi omnino deficeret. Itaque, cum sit scribendum, primum animadverto nugas meas, quas nunc scribo, ad lectionem, quam nuper suscepi, pertinere mihi videri: nam apud Theophrastum in Characteribus videmus quid sit ἀδολεσχία, quī porro ἀδολέσχης:
ἡ δὲ ἀδολεσχία ἐστὶ μὲν διήγησις λόγων μακρῶν καὶ ἀποβουλέυτων, ὁ δὲ ἀδολέσχης τοιοῦτός ἐστιν, οἷος, ὃν μὴ γινώσκει, τούτῳ παρακαθεζόμενος πλησίον πρῶτον μὲν τῆς αὑτοῦ γυναικὸς εἰπεῖν ἐγκώμιον· εἶτα ὃ τῆς νυκτὸς εἶδεν ἐνύπνιον, τοῦτο διηγήσασθαι· εἶθ᾽ ὧν εἶχεν ἐπὶ τῷ δείπνῳ τὸ καθ᾽ ἕκαστα διεξελθεῖν.
Num aliter res sese habent in reti universali, et præcipue in Twitter et Instagrammati et TikTok et aliis in locis, ubi omnes quid in prandio ceperint imaginibus appositis explicant?
Nisi quod novum genus ἀδολεχίας (et εἰρωνείας) hodie pollere videtur, ut mihi nuper puella quædam explicavit: nam, cum in pretio sit juvenibus non solum ab aliis differre (nam “rebelles” qui recusabant ne ad hominum normas se conformarent et, quoniam sic ab aliis distabant, facile et primo aspectu ad gregem rebellentium pertinere ejusque ad normas se conformare videbantur, semper exstabant), sed etiam una cum “oppressis” contra “oppressores” stare, nunc per TikTok et Tumbler et alios palustres retis universalis locos ubicumque reperiuntur homines qui vel se infirmatatibus, quibus careant, debilitatos esse simulent, vel aliis praedicent notas morborum indiciaque infirmitatum, quo facilius homines qui bona valetudine revera fruantur possint inter debilitatos, itaque oppressos, semet ipsos numerare. Qui homines aut patiuntur aut propagunt morbum psychologicum, qui “syndrome Monninchauseni per rete universale” nunc dicitur. Quem morbum sic facile deprehendes, ut facile olim potuisti “rebelles,” iisdem coriacis thoracibus Genuensibusque braccis indutos et comis capillari ungento fixis et automataria birota pro mentula instructos, agnoscere: nam habent distinctas suas vestes et praecipue ornamenta sua propria. Primum enim unusquisque, quamvis cito ambulet, baculum tenet, quasi senex esset; aliter autem ac senes, juvenes mendaces sæpe bacula sua falsis gemmis vel pittaciis ornant: senibus enim baculum est instrumentum invisum, ut quod juventutem amissam significet, sed juvenibus Monninchausenanis est ornamentum amatissimum, quippe quod omnibus aliis significet nuntietque differentiam ejus, qui baculum ferat. Deinde, qui mos tempore morbi Coronarii invaluisse videtur, unusquisque personam gerit quasi-medicam: quæ personæ non solum differentiam ostendunt sed etiam faciei turpitudinem tegunt. Multi enim Monninchausenani timent, ut satis pulchri aliis hominibus esse videantur. Tandem aliquando, si cum in colloquium cum his Monninchausenanis (væ tibi) incideris et longos indices morborum infirmitatumque litanias audiveris, animadvertes principalia indicia infirmitatum, quibus eas veri medici agnoscunt, abesse.
Quod genus hominum, sive characterem, non apud Theophrastum puto inveniri: immo velim aliquem novum librum characterum componere de hominibus, qui nostra deridenda ætate quasi in comœdiis antiquis reperiuntur.