περὶ τοῦ «Ἑρμηνέως»

Abhinc ūndecim annos Richardus Janko in lucem edidit symbolam, qua rationem originemque nominis, quod est Ἑρμηνεύς» explicavit, secundum opinionem quam Yakubovitch anno 2012º protulerat. Unde mirissimum videtur vocabulum: nam Carum sermone “armon” dicēbātur, quod propter duplicem inscriptionem tam Ægyptorum imaginibus quam Carum litteris scriptam pro certo habemus “interpretem” significavisse. Carum autem nomen “armon” ā Janko fertur derivatum esse ab accadico nomine quod est “targumannum” et interpretem sibi velle; unde etiam habemus δραγομάνον sermone Romanorum, quae postea Constantinopoli floruerunt, dictum necnon vocabulum Arabicum simile.

Bachvarova (2016) item argumenta profert, quibus ἐν δὲ, τὰρ et αὐτὰρ, et quædam alia dicit non omnino Graece canta esse a vatibus, qui Iliadem Odysseamque panxerunt; sed unum non bene intellego: nam in pagina 427ª dixit αὐτὰρ reperiri in formula, quæ est “Homeric tis autar” (id est, Homericum illud τίς αὐτὰρ): quam formulam nusquam aput Homerum legi, neque apud ullum alium auctorem Græcum.

  • Bachvarova, M. 2016. From Hittite to Homer: The Anatolian Background of Ancient Greek Epic. Cantabrigiæ: prelis Universitatis Cantabrigiensis.
  • Janko, R. 2014. “The Etymologies of Βασιλεύς and Ἑρμηνεύς.” CQ 64: 462–70.
  • Yakuovitch, I. 2012. “Review of I.J. Adiego, The Carian Language.” JNES 71: 131-33.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *