Fere media nocte praeterita, cum decem horas Graece legissem ac domum cubitumque ire vouissem, simulac bibliothecam exeo, paene sum depulsus ab hominum nihil praeter subucula et intima vestimenta gerentum grege. Pudicitiae gratia, nullas imagines photographicas feci. Nunc sunt omnes probationes…
Author: Nemo Oudeis
Quattuor Annos Abhinc, et Hodie
Quattuor annos abhinc, cum Saddamus Hussein esset fugatus, Frutex praesidens primus, et bellicosus, aeronave bellica in navem bellicam delapsus est. Numquam antea ullus nostrae rei publicae praesidens areonave bellica volavit, nisi in pelliculis cinematographicis contra advenas stellares (et nunc puto…
Bibliotheca Plena, Mentes Vacuae
Bibliotheca nostra, ut opinor, est totae universitatis aedificium pulcherrimum, et mihi saltem locus amoenus et scribendo idoneus esse videtur. Praesertim est locus fere desertus, ubi nulla vox clamantis auditur. Hodie autem, quia probationum ultimarum hebdomada imminet, etiam est locus totae…
Nova Urbs e Nihilo
Cum feriis vernalibus domum, ad oppidum quod praeteritis annis mihi non placuisset propter vitae taedium suburbanae, revenissem, mirabar quod media urbs omnino nova e nihilo exstruebatur. Ibi vidi terram quae olim fuerat silvana nunc esse urbana; et id quod etiam…
Quid est Vitae Signficatio?
Anno millesimo nonacentesimo octagesimo octavo, Julianus Jaynes, qui scripsit librum illum cui titulus est Conscientiae Origo in Mentis Bicameralis Diruptione, interroganti quid sit vitae significatio, ita respondit: Huic rogationi ipsae est nulla significatio nisi per historiam modi quo fieri poterat…