Obrutus

Omnino sum obrutus, fine spatii academici imminente. Duo libelli mihi supersunt scribendi, et multum Graece legendum. Sed tardissime Graece lego, quod omnia verba quae nescio (id est fere omnia verba quae lego) Latine definio, ut illam linguam quoque exerceam. Et…

Folia Flammantia

Pensum Germanicum adhuc me taedet: hac nocte lego de “Art, Wesen und Verständnis.” Nomen substantivum “Wesen” potest “quidditatem” significare, et quidditates bis in Erasmi Moriae Encomio, id est Stultitiae Laudis, iam inventi sumus. Ergo, scribere pensum Germanicum est stultorum. Quod…

Aufklärung Nubifera

Proxima nocte fabellam scaenicam meam scripsi: quinque paginas nugarum plenas. Nullus Hastivibrax sum, sed me, pudicitia carentem, non pudet lineas illi scriptori afferre. “Semove hoc ab hoc, si hoc esset alioqui.” Hac in fabula, nuntius qui responsum a Tarquinio Superbo…

Nihil novi

Diaeta mea tandem est calefacta: locator meus hypocaustum, gumme madenda sine dubio et taenia adhesiva, consarcinavit. Valde gavisus sum cum ab scholis reveniens diaetam haud frigidam invenirem. Non iam erit necesse mihi ad bibliothecam vel ad tabernam cafearium ire ut…

Vita est Bona

Hypocaustum mea in insula est defunctum. Munere non iam fungitur. Inutilis est. Hiems appropinquat, et in proximis oppidis semel hac in hebdomade iam ninxit. Hac nocte, frigus erit subtus zerum gradus (Celsiana scala). Ego et vicini mei queritamur, et locator…