Author: Nemo Oudeis
Die Lunae Franciscus de rostro tonavit: nulla posse negotia agi transigive inter Gallos et Americanos donec certior esset factus Americanos speculari desivisse. Die Martis Franciscus iussit fines Galliae claudi, ne per suum caelum volaret Ivanus Morales praeses Boliviae, quia verebatur…
Sunt qui velint memoriae mandare exordia orationum et historiarum et praecipue primos versus vel notissimos poetarum. Sunt qui grandia semper petant: grandia carmina, grandem philosophiam, grandiloquentes auctores; qui servos nolint habere nisi grandes, et argentia vasa non nisi grandia. Sunt…
De variis locis deo plenis
Quicumque Senecae Suasorias semel legerit, semper in animo tenebit fabulam iucundissimam de Iunio Gallione narratum: Memini una nos ab auditione Nicetis ad Messalam venisse. Nicetes suo impetu valde Graecis placuerat. Quaerebat a Gallione Messala quid illi visus esset Nicetes. Gallio…
De amore, utrum expers sit iudicii an caecus
Apud Calpurnium Flaccum declamationem invenimus de Nato Aethiope, cuius prima sententia (belle dicta!) est: Expers iudicii est amor; non rationem habet, non sanitatem; alioquin omnes idem amaremus. Pulchram sententiam! Nec minime ideo, quia “expers iudicii” dicitur amor in lite, id…