Hodie nullam potionem falso saccharo (neque etiam vero saccharo) conditam bibi. Quod difficile fuit, praecipue bene mane. Medici solent homines, quos suspicantur vino temetoque deditos esse, quattuor rogare hæc: Primum, an ipse umquam voluerit copiam, quam bibere soleret, ita deminuere,…
Author: Nemo Oudeis
Imminet annus novus
Imminet annus novus, sed videor mihi nova vita jam frui. Solum enim verti, novum ordinatrum emi, multa in vita mea mutavi. Novo anno ineunte solent homines stulti, ut sum, vota suscipere ac sibi promittere se a vitiis abstenturos virtutesque sectaturos….
Jocus Floridanus
Femina quædam Floridensis et magis vestimentorum ornatui quam saluti aut rationi dedita, quæ litorales partes meridionales voluptatis locos visendi causa lustrabat, aliam Miamiæ vidit calceis e crocodili corio factis indutam et invidia est statim correpta. Itaque se cito contulit ad…
De imprudentia
Inter imprudentes homines, qui magna detrimenta tam sibi quam in alios homines intulerunt, præcipue numerandus est Dr. Thomas Midgleius minor (1889–1944). Non indoctus fuit; immo etiam ornatus est doctoralibus honoribus academicis. Neque ingenio caruit, qui multa nova invenit atque in…
De arte poetica
Podcast: pcast://nusquam.net/stroh/stroh8.rss RSS: https://nusquam.net/stroh/stroh8.rss Gnomi seu homunculi, qui pro aliis hominibus aurum de stramento parant vel calceos noctu reficiunt, ad me miserunt documentum electronicum eius generis quod “podcast” Anglice dicitur et quo complectuntur recentissimæ praelectiones de arte poetica habitæ quas Valahfridus…