In Myogirium Iasunarium, ab Harumafusio cito victum: 日馬富士 Impetū prīmō, quasi sōlis ortū nox repellitur, peditēsve equōrum diffugantur vī, cecidit perinde Kānsaïēnsis. Gratias maximas ago Irisato Iocohamensi, quippe qui hanc pelliculam nobis monstraverit.
Author: Nemo Oudeis
Ars Pedifollis: Exercitatio Sapphica
Esse quī negant pedifollis artem nēsciunt quid sit Zephyrum domāre quī pilās ferat feriatque pālōs pelle suillā.
Itineris Imagines
Inter Nusquamiam et Nusquamiam iacet Nusquamia. In Tyrannum Pisces caffeam bibentes, omina fausta et vates muti. Sapiens felis te intuetur. Locus amoenus, ubi placet lexicon legere. Deambulatio vespertina inter equos et anseres et cicadas, naturae…
De veris ludis in Oppido Olympico celebrandis: sententiae
Cum tempus mihi desit et academicae nugae mihi supersint (aliud enim commentationis caput est ante Kalendas Augustas scribendum), debeo perbreviter lingua Latina frui hac in pagina, quo plus possim temporis terere stultis rebus Anglice scribendis et sub bibliotheca sedendo sine…
De vestimentis Olympicis
Cum multi nunc loquantur de vestimentis Olympicis, quae paucis gentibus (et praecipue nostratibus) videntur esse apta, non nimis absurdum videtur recensere quae vestium genera athletae variarum gentium hoc anno gerant. Nova Zelandia Ubinam hanc virilem sed tristem thoracem manicatam antea vidimus?…