Mirum in modum Paula Broadwell, discipula doctoranda et diurnaria quacum David Petraeus Sixtii filius, quondam imperator cum Chaldaei tum Bactriani belli necnon director agentium occultorum, adulterii crimen admisit, videtur mense Ianuario cum Iohanne Stewart sermocinata esse televisifice, quod spectaculum propter scelus nuper patefactum nunc videtur ineptissimum et quasi risibile, nisi quod propter dedecus magis dolendum est quam ut infaustum risum moveat.
Prima in parte huius colloquii vita tractatur quam de Petraeo conscripsit Paula Broadwell; deinde ad certamen vertitur, quo Paula provocat Iohannem ad prona corpora sursum deorsum levanda. Hoc enim genus exercitationis et certaminis apud milites est celeberrimum; Petraeus ipse fertur saepe suos milites multo iuniores sic provocasse et hoc in certamine vicisse. Sponsione autem pecuniae facta, Iohannes a Paula superatus cogitur viciens millia dollarorum dare ad societatem cuius propositum est ut vulneratos milites doceat corporibus exercendis animos quoque exercere parareque ad vitam civilem agendam. Quod magis mirum videtur: maritum Paulae adesse et cum Iohanne Stewart exerceri.
Permultum gaudeo, mi bone, saltem apud uos esse lepidos scurras qui quidem in tanto discrimine rerum sciant haud insulse iocari impenseque (supra quam cuiquam credibilest) risum mouere.
Illa omnia acta erant mense Ianuario, antequam adulterium est patefactum. Sed memoria electronica manet et, quippe quae vix vera videtur, est miranda.