Diurnarii Neoeboracenses, qui in Paulae Broadwell vicum descenderunt, extra domum invenerunt humi creta inscriptum hoc elogium: “Pater ♥ Matrem.” Quod aut ante adulterium patefactum scriptum erat, aut nemo potest puerulis explicare Quid Mater Fecerit et cur mater fortasse multos annos in carcere agat.

Nam nuper relatum est agentes in rebus, qui “FBI” vulgo dicuntur, invenisse Paulam in ordinatro condidisse documenta occulta atque arcana, ob quae potest fieri ut ista per decem annos in carcere includatur…si in ius vocata erit (nam Bradleius Manning adhuc indemnatus sed catenis vinctus exspectat). Diligenter enim agentes in rebus debebunt eius totam vitam exquirere inspicereque, ne eveniat ut Russorum fuerit sitve speculatrix, sicut Anna Chapman quae anno 2010º comprehensa est et in gelidam vastitatem deportata unde venerat, et nuperrime Alexander Fishenko qui, una cum decem aliis, mense Octobri accusatus est speculandi.

Broadwell dicitur esse civis Americana et in Dacota Septentrionali nata, sed Russi sunt callidi et vafri mendaces, neque umquam potes satis compertum habere feminam non esse speculatricem Russicam (et praecipue feminam quae deprehensa sit cum documentis secretis et cum nostro praefecto speculatoribus).

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *