Inter speculatores ficticios, quibus non solum datur sed etiam mandatur illud vitae genus quod non solum speciosa quadam elegantia sed etiam contra omnem hodiernam cultus, legum, humanitatis prudentiam potius caede, incastitate, periculo nititur, itaque, ut quod in virilem sed elegantem…
Author: Nemo Oudeis
De Sancto Chema verissima relatio imaginibus illustrata
Antiquitus traditus est abavorum mos, quo pueri ad pantopolia et fora mercatoria et quasi templa Mammonis ducantur ubi in Sancti Nicolai gremium imponantur quo exactius veriora et penitiora eorum praecordia—id est cupiditas donorum—quasi ad obrussam exigantur. Hoc enim quaestio quotannis…
De novo quodam libro stulto
Modo sordidas et avaras meas manus in librum inieci Enricae Sciarrinonis, cui index “Cato Censorius et Initia Prosae Orationis Latinae,” cuius primum et ultimum capitula possunt per rete universale legi. Qui liber paene nulla in parte ad orationem solutam spectat,…
De aequalibus imparibus
Hunc nuntium mihi misit amica Virginiana; eum viderat in situ interretiali c.n. Facebook. Qui nomen Nigellae nescit, is debet eam spectare per YouTube, quamquam Americani propter sonum Britannicum non poterunt tertium quodque verbum intellegere.
Iterum de placenta Neapolitana, nostrae reipublicae holere novissimo.
Postquam de placenta Neapolitana nuper scipsi, quippe quam senatus Americanus professus esset inter holera rite et iure numerandam, memini Herimanni Cain, morionis vel comoedi (saltem ut suspicatur) qui partem adhuc (mirum in modum) agit candidati Republicanae factionis et summum Americanorum reipublicae…