Aliquatenus miror, qui nuper nonnullos commentarios in Cornelii Nepotis opera editos perlegi, multa dicta esse de ejus genere scribendo, acerbas sententias in auctorem præcipue a Britannis esse latas, fere nihil de Æmilio Probo recentioribus a scholasticis esse dictum. Nam, ut…
Author: Nemo Oudeis
De tragica vita mortalium, mulierum, discipulorum, et de Elegantia obscœna, et de medico plagiario
Video A.em hodie Jesuitam quendam castigavisse, qui de fluxu menstruo scripserat. Quod argumentum—videlicet de mulieribus, non tædiosis de Jesuitis loquor—jam erat mihi inspiciendum, primum propter amasiam, quæ ipsa artium tam medicinæ quam psychologicæ perita, cum dolores menstruos et animum muliebrem…
De usu horti
Cum paulisper usum horti cujusdam habeam, non displicet herbas quasdam, ut coriandrum atque ocimum, colere ut recentissimis condimentis utar ad cenas comparandas. Ocimum, quod in horto colui, hodie miscui cum arachidibus attritis quo illevi carnem gallinaceam. Qui hortus bene custoditur,…
De Hesiodi monstris
Video per epistolas electronicas rogatum esse ubinam apud antiquos auctores Hesiodus diceretur de gryphis sive gryphibus (vocabulum enim γρύψ raro apud Romanos legitur) scripsisse. Cum nihil aliud habeam quod faciam, hic respondebo: auctorem hujus opinationis esse inter scholiasticos quærendum. Nam…
De tædio
Diu tacui, qui nihil boni nec novi referendum haberem. Hodie quoque nihil boni accidit, sed facere non possum quin animadvertam res nuper aliquatenus pejores fieri videri. Dum ego rædam tute ac sine periculo per viam principalem moderor, custos quidam publicus,…