De Josepho Magaraco

De Josepho Magaraco

Ante aetatem nostram—qua omnes veluti pecora, natura prona atque ventri oboedientia, nullas communes fabulas habent nisi “siderea bella” vel quæcumque καθάρματα cappa induta Ruscisilvenses repetere vendereque gestiunt—solebant homines fabulas populares invenire atque inter se partiri. Neque “populares” vel “communes” fabulas…

De Godefrido Epstein

Sedeo nunc in aeroportu non Americano: ubi sim et quo proficiscar, ego quidem scio: nescio autem cur pæne duodecim horas tero in hoc aeroportu. Dum res in America gestas per ephemerides lego, subito animadverti nuntiatum esse Godefridum Epstein mortem sibi…

Felicem diem natalem, America!

Abhinc ducentis et undequinquaginta annis nata est libertas nostra, quali nulla alia gens fruitur. Hodie igitur liberrimi isicia Hamburgensia et tomacula et maizium et multos alios bonos cibos coquimus, calores (non nimios) gradibus Fahrenheitianis metimur, et missilia pyrotechnica dirumpimus, et…

περὶ τοῦ «Ἑρμηνέως»

Abhinc ūndecim annos Richardus Janko in lucem edidit symbolam, qua rationem originemque nominis, quod est Ἑρμηνεύς» explicavit, secundum opinionem quam Yakubovitch anno 2012º protulerat. Unde mirissimum videtur vocabulum: nam Carum sermone “armon” dicēbātur, quod propter duplicem inscriptionem tam Ægyptorum imaginibus…

De characteribus

Parum habeo, quod dicam, sed, cum Irisiatum vidissem denuo coepi carmina pangere, mihi videbatur hic aliquot verba sæpius quam diu solebam scribere, ne lingua mihi omnino deficeret. Itaque, cum sit scribendum, primum animadverto nugas meas, quas nunc scribo, ad lectionem,…