Pauci cives inermes et consilio carentes hodie Capitolium ceperunt. Hi sunt veri opifices: non ludimagistri professoresque, qui ubera publici fisci sugunt dum fingunt se opifices esse et causam opificum promovere, sed homines qui aut panem cottidianum suo sudore et sua…

De novo genere televisionis

De novo genere televisionis

Instrumento televisifico multos jam annos careo, quod nec cupio: immo tranquillitate fruor sine strepitu cistæ loquentis, sine mendaciis diurnariorum, sine paradoxis quæ editores spectaculorum cupiunt spectatores existimare approbanda. Neque a televisione longe jam abesse videtur rete universale, quod hodie non jam…

Imminet annus novus

Imminet annus novus, sed videor mihi nova vita jam frui. Solum enim verti, novum ordinatrum emi, multa in vita mea mutavi. Novo anno ineunte solent homines stulti, ut sum, vota suscipere ac sibi promittere se a vitiis abstenturos virtutesque sectaturos….

Jocus Floridanus

Femina quædam Floridensis et magis vestimentorum ornatui quam saluti aut rationi dedita, quæ litorales partes meridionales voluptatis locos visendi causa lustrabat, aliam Miamiæ vidit calceis e crocodili corio factis indutam et invidia est statim correpta. Itaque se cito contulit ad…

De imprudentia

Inter imprudentes homines, qui magna detrimenta tam sibi quam in alios homines intulerunt, præcipue numerandus est Dr. Thomas Midgleius minor (1889–1944). Non indoctus fuit; immo etiam ornatus est doctoralibus honoribus academicis. Neque ingenio caruit, qui multa nova invenit atque in…