Comniaca potio et rædæ

Aliquatenus miror Sinenses potuisse efficere, ut duo et omnino diversa negotia de commercio cum Europæis augendo facienda in unum cogerent. Nam diurnarii nuntiant Sinenses dicere se velle permittere ut Comniacus spiritus vini, quod in Gallia paratur, intra suos fines venum…

Trivium et Quadrivium

Coepi historiam legere de insolito grege hominum, qui semet ipsos “inventores” appellabant, et abhinc quadraginta annos putabatur ab aliis quidem insanire, ab aliis vero quodam nefario modo conjuncti esse cum speculatoribus Americanis. Ambiguum autem mihi videtur, utrum magis verisimile fuisse…

De ducibus septem gentium

Mirum est “popularem” formam reipublicae posse homines minime populares eligere, qui contra voluntatem populi regnent. Ex illis septem (novem, quia duo homines a nullo electi neque ullae genti praefecti videntur putare se oportere rebus politicis interesse) qui nuper convenerunt, tantum…

πόθῳ στίλβων

Displicet in libris meis non invenisse versus Anacreonti ascriptos, quos refert Plutarchus in Amatorio: εἷς Ἔρως γνήσιος ὁ παιδικός ἐστιν, οὐ «πόθῳ στίλβων,» ὡς ἔφη τὸν παρθένιον Ἀνακρέων, οὐδὲ «μύρων ἀνάπλεως καὶ γεγανωμένος» id est, Ἔρως παρθένιος πόθῳ στίλβων <  ̄  ̆ >…

Conviva inopinatus

In oppidum rure, ubi æstati versor, me contuli nullo certo consilio capto, nisi ut cenam in popina quadam peterem: tæduit enim coquere, et præcipue post longum colloquium quod nolui cum vicina habere. Hodie mane speraveram non necesse fore mihi cum…