De arte poetica

Podcast: pcast://nusquam.net/stroh/stroh8.rss RSS: https://nusquam.net/stroh/stroh8.rss Gnomi seu homunculi, qui pro aliis hominibus aurum de stramento parant vel calceos noctu reficiunt, ad me miserunt documentum electronicum eius generis quod “podcast” Anglice dicitur et quo complectuntur recentissimæ praelectiones de arte poetica habitæ quas Valahfridus…

De Biosphæra Altera

Stephanus Bannon notior his diebus est propter consilia, quæ Donaldo Triumphanti dederat (antequam non sine ignominia est dimissus) similiaque quæ hodie venditare conatur dexterioribus Europæorum factionibus, quæ quidem velint suis populis pro tota Europa favere, vel notus etiam est propter…

De itineribus cælestibus

Diu nihil scripsi; diu multa habui scribenda sed parum temporis scribendo. Vita enim archipiratæ est negotiosissima, nec scelestis suppeditatur quies. Intra horam ascendendum erit in aeroplanum, ut aliud iter faciam. Sæpius in aeroportis mihi videor quam domi versari: nunc huc,…

Ænigmata quasistica

Hæc ænigmata legi apud Pagenstecherum in De barba libro singulari, thesi quadragesima quinta: Eremitæ cuidam, qualem cultum exigeret Deus, interroganti, Oraculum respondisse fertur: Dā mediam lūnam, sōlem, simul et canis īram. quod alii alio, at idem significante carmine, ostendunt, dicentes:…