Lente per Swertium progredior, ut quasdam inscriptiones inveniam (sed an etiam verae sint et ibi reperiendae, incipio paulatim dubitare…). At placuerunt nonnullae quas offendi, quarum unam hic apponam, quae fertur Gadibus esse inventa: D.M.S. Si.Lubet.Legito Heliodorus.Insanus.Carthagi- nens.ad.extremum.orbis Sarcophago.testamento.me.hIc iussi.condier Ut.viderem.si.me.quisquam….
Category: Commentarii
De lectionibus quibusdam falsis
Apud quendam auctorem septimi decimi saeculi (et nomine falso praeditum; quem ob causas non minimas suspicor fuisse Batavum) in quasdam insolitas lectiones Vergilii incidi. Maxime nunc animum agitat hic locus: Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem Corpora per terras,…
In memoriam Ioannis Baptistae Viperesci
Inscriptio apud Swertium in Epitaphiis reperienda: Romae Luxuriae scelerique Sacrum. Joanni Baptistae Viperesco, Romae genito Cornetto Hetruriae municipio oriundo cornuum insigni, ex conformi patriae nomine, propagatori, Morbo Gallico, inter osculo et amplexus Hispanularum extincto: quas hospitio primum, opibus aliquando, mox…
Tria carmina Henrici Sandbeek
Fieri potest ut Henricus Sandbeek scripserit quandam orationem, de qua solicitandum mihi sit in pistrino scholastico: qua de causa alia Henrici opera coepi evolvere. Nonnulla carmina scripsit, quorum gustum referent haec exempla tria: In Dinam. Rara tibi facies, longe pulcherrima…
De sciuris volantibus
Inter alia, quae ad novum orbem terrarum spectant, haec verba inveni dicta de Virginia: Summa enim copia istic reperiuntur Leones, ursi, aliaque minores majoresque omnis generis ferae, quae faecunditate sola a nostratibus differunt, plaerumque enim tres quatuorve enituntur foetus quae…