De veneno et pestilentia

Qui nunc de declamationibus adeo saepe legimus ut de cogitationibus somniisque delirantibus excuti non possint piratae illi cum catenis in litore stantes et magi et tyrannicidarum praemia, saepe etiam volumus indicia harum orationum lusoriarum reperiri. Itaque cum Catullus in quadrigesimo…

Cum alias aliquis mentionem fecisset de Georgio Clunio, qui in Italia nuper contra ius et fas et omnem τοῦ κόσμου ordinem navem sine regiminis licentia gubernaret, coepi eius pelliculam spectare quae anno bismillesimo decimo in Italia est facta. Nec ad…

Horti Canapahani 3

Si paulo infra mediam imaginem diligenter inspicias, forsitan videas perparvum cuiusdam generis culicem.  Placuit autem frons sat magna, guttis aquae sicut lacrimis exornata. Quasi ignis in tenebris, dulces nives zingibereae lucent in silva. Lilium gloriosum et superbum. Zingiber Myrtus

Horti Canapahani 2

Palmae.   Flos palae, sive Musae Paradisiacae, una cum fructu qui ariena vocatur.  De qua Plinius dixit: Maior alia pomo et suavitate praecellentior, quo sapientes Indorum vivunt. Folium alas avium imitatur, longitudine trium cubitorum, latitudine duum. Fructum cortice mittit admirabilem suci…