3 Comments

  1. Viri feminas malle dicuntur flauas et niue candidiore cuti praeditas, ut quae fragiliores uideantur et translucidae, quasi uitreae, quasque seruare tamquam inter straminum mollities necesse sit. Mulieres autem mares capillis fuscis malle fama est, nam capita masculina capillis flauis ornata pertinere uidentur, si a natura aurea sint, ad infantulos puellosque teneros, si tinctoria arte aureata, ad uiros aegritudine afflictos uel corde fragiles uel mysteriis inuolutos uel perturbatos uel dementes uel animo incertos instabilesque. Puta enim Xauerium Bardem nostrum natura capillis fuscis donatum, qui partes egit personae flauae uesanae facinerosaeque in ultima fabula cinematographica de speculatore Iacobo Bond acta.

  2. Ita quidem est ut dicis, unde animo finge quanto ab humanitate remotior eius animus uisus esset, si caput capillis flauis apparuisset. Barbariei enim arridet forma humana personatae prodire in scaenam.

Leave a Reply

Your email address will not be published.