Apud Calpurnium Flaccum declamationem invenimus de Nato Aethiope, cuius prima sententia (belle dicta!) est: Expers iudicii est amor; non rationem habet, non sanitatem; alioquin omnes idem amaremus. Pulchram sententiam! Nec minime ideo, quia “expers iudicii” dicitur amor in lite, id…
Category: Commentarii
De oratione in Senatu Hispanice habita
Quamquam omnes nunc de Reipublicae Ministerio Securitatis garriunt, quippe quod in manifesto scelere nostratium colloquia telephonica documentaque electronica clam speculandi sit deprehensum, alia quoque negotia in Senatu sunt gerenda, inter quae nunc temporis magni momenti habetur rogatio de iure civitatis…
Stultissimum quod hodie legimus: Lo curioso es que en muchos sectores de Estados Unidos hay más preocupación por la posibilidad de que esto supusiese que se vulnerase la privacidad de uno de sus ciudadanos que por el hecho de que…
Cum vis gravitatis in meum iPodem contra aequitatem et omne fas ab iniusto mundo illata esset, fractum erat quadrum vitreum quo imagines ostenduntur. Quod displicuit. De quadro igitur reficiendo apud tabernas nonnullas quaerebam, et didici tabernarios solere centum poscere dollaros….