Heri diem natalem celebravit amica quaedam, cui hanc stropham Sapphicam (proprio nomine pro duobus verbis posito) per epistolam electronicam miseram: Sōlis aureī radiī rubentis hōc, [puella cāra], diē beātō, lūceant tam dulciter ut tuī ipsī lūcidī ocellī. Quam spero non…
Category: Commentarii
De simulatione et imaginibus (vel alucinationibus) libertatis
Europaeis lectoribus, quippe quorum principes moderatoresque civitatum his diebus saepius dissimulandi quam simulandi artem exercere videantur, fortasse mira videtur novissima rixa inter Obama Nobelianus et eius obtrectatores orta. Nam abhinc quodam dies Obama, in colloquio apud Novam Rempublicam divulgato, asseveraverat…
De veris Utopiis Mexicanis
Quamquam multi sunt qui libros legant Thomae Morae (et praecipue alteram librum) quibus nomen “Utopia” tribuitur, pauci fortasse sciunt ea regiminis consilia rationesque vivendi, quae in secundo continentur et quibus Utopiensium civitas gubernari ferebatur, etiam in Mexicanos esse impositas: nam…
De papaveris lutei aureo delirio
Propter quasdam litterarum indagationes, quas ob causas nimis longe petendas ut facile nunc explicem pro quadam discipula artis pingendi susceperam, cum in papaverum corniculatorum descriptiones tam Graece quam Latine scriptas incumberem, etiam in fabulam, apud Britannica illa Regiae Societatis Acta…